Latin
181.1 to 181.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 181.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et sane quamvis Aquila, superbus crudelisque hostis, tam infimae sortis animal non minus affligit atque devorat, quàm Ciconiae nostrae magnates plebem solent ranariam: tamen opportuni. tatem nactus, par pari refert, exclusumque illum praedonem satis punit. In nidum enim cum commilitonibus suis Scarabeis citus convolat, &absente matre, aquilae ova profert ex nido, aliud post aliud, donec nullum reliquum fecerit: quibus lapsis minutisque, pulli informes adhuc, miserabiliter in saxa elisi, prius orbati vitâ sunt, quàm vitae sensum acceperunt. Nec sanè video quò graviùs excruciaret Aquilam quàm in liberis. Nam qui sui corporis gravissimos negligunt cruciatus, levissima filiorum tormenta non ferunt. Videmus asinos (tarda &sensus penè exortia animalia) per ignes objectos, miro vitae contemptu, pullis suis succurrere: adeo ut insitam Scarabeo in vindicta eligenda prudentiam nequeam non admirari atque laudare. Sed de hoc satis, ne non quidem elephantum e musca; Sed e Scarabeo Gigantem reddidisse videar. Dicam equidem, ut immensum de re parva volumen fingere nolui, ita subticere, quae legeram, scelus habui. Miror Pennij hic brevitatem &jejunitatem, cum in Luciano, Plinio, Homero, Aristophane, Theocrito, Alexandrino, Erasmo, aliisque innumeris authoribus, mira de Scarabeo Pilulario memorantur praefatu digna. Est alius omnino similis Pilulario, sed melaenocyaneus, cum illustri quodam splendore. Hic Augusto mense pediculis inter crura hęrentibus vexatur, &tandem interficitur. Eum ego Feliformen potius existimarem, quia non plus ovum ovi faciem, quam hic cati. Vbique occurrit, sed in agro Colcestriensi saepius vidi. Pergamus porro. Quem ego Smaragdum vel Viridulum dicerem, Graeci Comicique omnes μιλολόνθυν, Attici μελόνθιν, qui etiam χρυσάλλιδα vocant. Eustat hius. dicitur item nonnullis χρυσομελολόνθη, &χρυσοκάνθαρος, sed nullo jure. Accipitur à quibusdam pro Scarabeo Arboreo, sed locus abusum dicet. Rustici Lombardi Gallerucas, quasi Gallicas erucas vocant (ut Niphus interpretatur) quum tamen nihil cum erucis commune habeant. Germanicè Gruenen, Oder, Gould kafer. Italicè Mariola. Polonicè Zielonakroroka, Anglicè Greene chafer appellatur. Variae sunt scriptorum de isto animalculo opiniones; tum quia non ubique hic obvius Scarabeus, tum quod Cantharidi propior videtur. Alij Cantharidem esse Aristophanis Scholiastes ζοίριον χρυσίζοι volunt, sed caustica vis fere abest. vocat, κανθάρω ὅμοιον. Eustathius Vespam majorem dicit.