Latin
181.5 to 181.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 181.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Pollux animalculum volucre affirmat, sed non genus notat. Gaza gallerucam vertit, sed nihil simile obtinet, qui verò scarabeum arboreum esse contendunt, vel oculis privantur, vel colorum varietates non dispiciunt. Hesichius eum Scarabeum facit, sed coloris aurei; ut Aristophanis Scholiastes flavum: recentiores viridulum vocant &Smaragdinum, sed auro radiantem. Sic Marcellus Empyricus innuit his verbis: Scarabeus viridis (Melolonthen vocant Graeci colore Smaragdino &vivido est: ob cujus amaenitatem, oculis usque adeo gratus &beneficus, ut satiari eo non possint: nam quo diutus eum intuearis, eo magis discupias. Idem quoque Plin. lib. 30 cap. 70. &29. ca. 9. Mas totus undique viret, oculos si exceperis rubicundos: elytra faeminae (quae major est) castanei coloris videntur, grato atque illustri splendore micantia, alias mari similis. Pectus utriusque mucronatum prominet, quod in alijs scarabeis haud observavi. Marem faeminamque quasi manu Apollinis pictos misit ad Pennium P. Quickelbergius, Apothecarius Antuerpianus; sed rerum naturalium studio plurimis medicis anteponendus. Aristoteles 9. de respiratione, stridulum illi sonum ascribit, quod fortè argumentum praebuit nonnullis, cur hunc Scarabeum Arboreum esse dicerent. Generantur (inquit Philosophus) 3 τῶν σκωλήκων τῶν ἐν τοῖς βολιτοις, καὶ τῶν ὀνίδων: id est, è vermibus fimi bovini, aut jumentorum.