Latin
190.1 to 190.5
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 190.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Langius, (homo multae lectionis &Philosophus doctissimus) &ab eo Cardanus, concedunt; quaedam animalia in igne vivere posse, sed non in eo generari. Hoc enim Philosopho condonant. At quam absurda sit haec condonatio, quis non videt? Quomodo enim in temperato genita in excessu viverent, non video. Nam quod de Salamandra dicunt, nihil est. Salamandra (ut recte Dioscor. observavit) non diu in igne vivit. Nam consumpto illo humore, qui hinc inde ex luteis (ut arbitror) maculis dum in igne versatur, manat (quod brevi fit) statim in cineres redigitur; ut aliquoties in agro Heidelbergensi unà cum nostro Bruero expertus est Pennius. Erastus Medicus doctissimus de febribus putridis disputans, totam hanc historiam subvertere his argumentis conatur. Primum quia Aristoteles historiam texit (inquit Erastus) quem ex auditu multa scribere in confesso est: fateor; sed tunc addit (ut aiunt) vel aliud vocabulum ejusdem significationis: (ut recte Niphus observavit;) quemadmodum de Salamandra loquens eodem loco, περασιν, adjungit. Hoc Philosopho in more positum observabimus, quando ex aliorum opinione vel relatione loquitur. Sed sit ita: ex aliorum loquatur relatione; Decepti sunt (inquit Erastus) qui ei narrarunt, ut in igne putarunt nata, quae in ipsum forte inciderunt. At loci circumstantiae hoc non esse verum ostendunt. Si in ignem incidissent aliunde, utique sua confessione ab igne consumerentur. Et nisi ibidem fuissent nata (ut antea dixi,) quomodo in tanto flammae excessu viverent. Praeterea observarunt spectatores, motum pedum, alarumque numerum, volatum, mortem praeterea &mortis causam, id est, cum extra ignem paulo remotius volarent. Haec &similia eos narratores non omnino decipi, sed vera &indubitata narrasse convincunt. Verum author nullus vel ante vel post Aristotelem hoc affirmat, nisi ex ipso fortè aliquis transcripserit. Hoc tibi Eraste ignotum est, omnium authorum libros non legisti: maxima pars librorum perijt, ut ex Athenaeo manifestè apparet, &historiae testatur. Sed unde quaeso Plinio constabat, Pyrigonos quatuor pedes habere? Hoc ab Aristotele non didicit, nec in ejus scriptis quae extant, tale quid reperitur. Igitur vel ab alijs didicit, vel Plinij tempore nota erat historia. Hoc ergo Plinius adjecit, ut historiam perficeret. Quinetiam si Ciceronem legisses 1. de nat. Deorum, bestiolas in medio igne nasci pennatas, certò affirmantem vidisses. Neque Theologiae tam te expertem antea putassem, ut Beati Augustini (lib. de Civit. Dei 21. cap. 2.