Latin
190.6 to 190.8
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 190.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
)illa te laterent, quae de Pyribijs notavit: Sunt, inquit, quae medijs ignibus vivunt; atque nonnulli vermes in aquarum calidarum scaturigine reperiuntur quarum fervorem nemo impune contrectat. Illi autem non solum innocuè ibi sunt, sed etiam extra esse non possunt. Et Vincentius hist. nat. lib. 20. cap. 68. Quibusdam in aquis naturaliter ferventibus, haud aliter vivunt vermes nonnulli, quam in frigida pisces: imo extra eas aquas in frigidam migrantes moriuntur. Accedit &Solinus cap. 17. qui hujusmodi volucres Carystias nuncupat, &in Creta impunè involare in fornaces ignitas tradit. Sed &Seneca (quaest. nat. lib. 2.) affirmat animalia quaedam ex igne generari; atque ideo hos item Pyrigonos; uti recens longa disceptatione tradit Marsilius cognatus, variar. obs. lib. 1. cap. 23. 24. Noli igitur ampliùs codtendere nullum post vel ante Aristotelem authorem hoc affirmare; quùm praeter jam dictos viros pios &graves, alios item afferre possem, qui te vel aperti mendacii vel non obscurae levitatis certo arguerent. At Theophrastus, libro de igne, hujus non meminit. Quid inde concludis Eraste? Historiae falsitatem? Egregiè. Forte non credidit, non tamen idcirco historia falsa. Attamen probabile est. Concedo. Multa probabilia, tamen falsa, ut experientia docet. Erastus multa probabilia quae non contra Paracelsum scripsit, non tamen omnia vera, nisi vera sint, intellexit. Conatus est sanè multa confutare quae scio illum nunquam intellexisse. Ad particularia jam non descendam. Sed ignis caliditas non est γένιμοHoc te latet Eraste; sed prius dixi, si in semine esset, quemadmodum Philosophus intellexit. Est enim σθαρτικὴ ut Aristoteli placet. Respondi tamen priùs, ignem non omnia corrumpere. Restringenda igitur est ista ignis sterilitas, vel si mavis) corruptio.