Latin
191.1 to 191.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 191.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nec sanè miraculosè fieri puto, sed naturae vi; nec fabulam puto, sed historiam cum natura consentientem. Quod vero de Salamandra scribit, ὡς ῥάσν adjungit, ut ante dixi: non opus erat illud adjicere. Sed obsecro istos qui nihil credunt, nisi quae oculis percipiunt: Num aliquis ex antiquis hanc historiam reprehendit, vel eam confutavit? De Graecis loquor. Imo ne Galenus quidem, qui alioquin est acerrimus Philosophorum reprehensor, ansamque hic dicto citiùs arripuisset, si tale aliquid cogitasset: verisimile est igitur historiam veram esse, quia nullus ex veteribus illam castigavit. Sed jam ad Matthiolum veniamus, qui omnium infelicissimè hanc historiam oppugnavit. In margine siquidem vanas Philosophi opiniones (ut ipse sibi persuadet) insectatur, cum ipse in nonnullis ipsa vanitate vanior inveniatur. Sed ad rem redeam. Naturae (inquit) operibus repugnat. Satis est Mathiolo id dixisse; non tamen probare? Si vera (inquit) fuisset historia, nunquam eam reliquisset Galenus, qui diligenter omnia investigavit; fornaces, metalla: &quid non? Respondebit Iulius Scaligerus, quamobrem proditum repeteret? Citiùs ille (ut erat tanti viri gloriae infensus obtrectator) id quod aliquot locis etiam ridiculum facit, si non reperisset, redargueret. Qui paucos ita dies fuerit, non rem omnem vidit; non erant, non semper sunt in procinctu, non rogavit fornicarios. Sed si istis objicerem pullum foeminam equae, recenter in lucem editam, lac abundanter, ex uberibus praebuisse, quid dicerent? hoc tamen nos ante sexennium vidimus Londini, plurimique alij testes omni exceptione majores, qui proprijs manibus lactis magnam quantitatem ex pulli uberibus expresserunt. Sed forte respondebunt, non credimus: maneant ergo increduli, non multum refert. Multae sunt in mundo generationes, quarum causas impossibile est cuivis mortalium cognoscere. multo minus alijs ostendere. Nec certè sine magna causa, tam ut Dei infinitam potentiam admiremur, quàm ut nostram caecam ignorantiam agnoscamus. Ista enim &ejusmodi multa, ob suam solummodo gloriam condidit Creator, tum ut nostram umbratilem sapientiam confundat, tum etiam ut discamus, in ejus solummodo sapientia conquiescere, dum causas rerum naturalium scrutando, ulterius progredi sit omnino impossibile: hoc enim est ex Dei operibus, quod nostram superbiam retundit, nostraque ingenia ad sacram asinorum anchoram, occultam scilicet proprietatem, ac totam substan tiam recurrere cogit. Istiusmodi enim opera ejus Majestatem &omnipotentiam, nostram verò ignominiam, confusionem, caecitatem &tenebras manifestant. Quid igitur nobis faciendum?