Latin
CAPVT
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 201
Unproofread scanNot analysed yet
curuat atque attollit. Hebraeis, Ghazam, quia detondet fructus terrae, ut dicit Kimhi Ioelis primo. Italis Rugaverme &Brucho. Sic enim Marcellus Virgilius in Dioscoridem; Nostra (inquit) aetas &gens totum Erucarum genus Bruchi nominant. Hispanis Oruga Gallis Chenille, Chattepeleuse. Angli communi nomine Catterpillers vocant, sed Boreales pilosas erucas Oubutis; Meridionales Palmerwormes nominant. Polonicè dicitur Eruca, Rup hausenka; Germanicè Ein raup, Belgicè Ruype; Illyricè gasienica; silvatico Certris &Cedebroa. Si omnes erucarum differentias attexere vellem, infinitus essem; aliae enim ad tactum rigidae, aliae molles; aliae cornutae: (idque vel in capite, vel in cauda;) aliae e xcornes: quibusdam plures pedes, quibusdam pauciores, ultrà sedecim nullis. Vndoso motu et celeri plurimae gaudent, aliae tamen planè &lentè incedunt; quaedam leberidem quotannis mutant, quaedam non mutant; Quaedam in Chrysalidas supra terram fixas transformantur, unde Papiliones diurni: quaedam subter terram, unde phalenae exeunt. Quarundam item aureliae laeves sunt &aequabiles; aliarum hispidae, rugosae, acuminatae, asperae: quarundam (nempe duriorum) nudae; aliarum (nempe teneriorum) musco vel capillis sericis obductae. Plurimae ex ovis Papilionum nascuntur, &in aurelias abeunt; quaedam in arborum folijs generantur ex semine proprio ibidem in tela per autumnum derelicto, vel rore aëreve illi incluso &putrescente, ut convolvuli. Praeterea quaedam folijs vescuntur, quaedam floribus: sunt etiam quae fructus comedunt. Nos vero ut geminas illarum differentias exprimamus; Omnes Erucas vel ἐπερογενεις dicimus sive affines, à Papilionibus &Aurelijs satas: vel ἀντογινεῖς &consanguineas ex sua tantum tribu profectas facimus. ἕτερογνεῖ vicissim, sunt vel glabrae vel hirsutae: uti etiam ἀυτογενοῖς. Inter Glabras, primas Erucae illi serici fili textrici dari oportet, affir Quae oogle