Latin · Dactylic hexameter
CAPVT
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 202
Unproofread scanNot analysed yet
Quae Tinea ex volucri fit, ab hac tineaeque resumit
Mox speciem. Quae bis vitales suscipit auras,
Bis tetricas Acherontis aquas, amnemque severum
Aspicit; &laetho mediam, vitaeque relinquit
Posthumicam sobolem, canae quae tegmine mauri
Nere solet tenero bombycina carbasa, clarum
Id stamen, tenuemque agilis deducere lanam.
Quam non ipsa sibi, nobis sed texit avaris,
Olim sceptrigeri tantum diademate dignum
Vellus. At haec diris ardens furialibus aetas.
Prodiga, setosae sic fundit regia lanae
Munera, ut e vilis Picellus fece popelli
Rabula, causicrepus, gens hispida Bambalionum,
Prorsus Orontaea radiet bombyce coruscans.
Tritior haud Scythici populo stat cannabis usus
Non satis id: neque fila pudet textare metello,
Quod nostra aeterno praecordia concoquit igne.
Quibus verbis quamvis Seres nonnihil tangit depingitque divinus noster