Latin
217
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 217-2
Unproofread scanNot analysed yet
οὐδὲν ἅπτεται ρίζης οὐδεμίας: ἥδὲ σφονδύλη πασῶν. τοῦτο μὲν οὖν ἶδιον τῆς τοῦ ζώου φύτεος. Quae verba Gaza reddidit latinè: Ebestiolis externis (id est, quae non ipsis radicibus innascuntur, sed extra eveniunt) nulla radicem aliquam tangit, excepta Sphondyla; quae intactam nullam relinquit; eaque est propria hujus Insecti natura. Georgius Agricola, philosophus doctissimus, de Sphondylis rhizophagis sic scribit: Sphondyle Vermis infra terram reperitur, circa radices convolutus (quod certè nunquam observare potuimus) ut Verticilli, (quem Graeci σρονδυλὴν vocant,) speciem prae se ferat, unde nomen invenit. Ei longitudo &Crassitudo minimi digiti, caput rubrum, reliquum corpus album, nisi quod supernè nigricat, ubi cibo haerente turget. Haec hortorum pestis cum nec careat pedibus (sex enim habet) nec serpat, tamen fruticum cortices quibus radices obducuntur exedit, nec quicquam a radice cucumeris asinini, chamaeleontis nigri, centaurei, pancedani, aristolochiae, vel vitis silvestris temperat: quas aliud quodcunque insectum ne attingit quidem. Illud insectum est procul dubio ille vermis, quem Malleolus ille in libro suo de spurcissimis exorcismis introducit his verbis: Vocatur (inquit) quidam vermis Germanicè Engar vel Ingar, sub terra vivens, longitudine medij digiti, coloris alionas. bicantis, capite nigro, sepes; qui gyrando, sulcando, evertendoque terram, &corticem erodendo plantis sterilitatem inducit. Tertio suae generationis anno instar formicarum volantium prorumpit. quae parentum similes arboribus inhaerent, ac fructus absumunt: tum vulgò vocantur Lawbkaefer. In dioecesi Moguntinensi tanta illorum multitudo fuit, ut frustra excogitatis omnibus remedijs solo exorcismo fugatae (sic enim ludit Malleolus) abjerint. De his item Cordus: Spondylae subterraneae sunt vermes Inger vel Enger à Germanis, quasi ἐγγειοι dicti. Anno suum ortum sequente semper in Scarabeos Maiales vertuntur: radicibus vim inferunt, &quaslibet (etiam amaras, venenatas) tam fructicum quàm arbusculorum radices erodunt, ita ut subito herbae totae, vel saltem folia flaccescant. Quod cum olitores vident, terra circa radices effossa vermes extrahunt atque interimunt. Aprili, Maioque mensibus plurimum nobis nocent, Iulio &Augusto reperiuntur multi apud nos locis maricosis; sed Vermes Maiales nulli, nisi in Devonia &Cornubia Angliaque occidentali. Hoc advertendum diligenter, haud secus Insectis accidere, quàm plantis; ut scilicet colorem semper cum regione &terra mutent.