Latin
218
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 218
Unproofread scanNot analysed yet
Vidi enim &habeo penes me sphondylam eruciformem, colore ex cinereo albicante, capite nigricante; tacta veluti sese in sphaeram colligit, &Verticillum faeminarum fuso nentium scitè exprimit: unde nomen. Extra terram torpet, aëris impatiens. Vulnerata liquorem emittit dilutius atrum, quo tanquam encausto literas scribere quis possit. Habeo &rubram sphondylam intra terram ad duorum pedum profunditatem viventem: cui caput nigerrimum, os forcipatum, collum ex luteo rubescens, dorsum cocco infectum, sex pedes anteriores miniatuli, venter reliquumque corpus omnino flavum; nisi lateri utrique juxta ventrem, octo rubescentia punctula, ornatus nomine addita fuissent. Medium digitum longitudine aequat, &vergente aestate in muscam transmutata abit. Vidimus quoque lucidam, corpore crassiore, satis à medio dorso ad caudam caerulescentem: à collo autem caesij magis coloris videbatur, caput illi flavescens, uti &pedes: os forcipatum atque rubeculum. Dum juvenis est, toto candicat corpore: Livor aetatem sequitur, incipitque à cauda. Mirum quo modo corpus in latum longumque undoso quodam motu sine loci permutatione agit, ac inter movendum colores saepius mutat. Nam dum in terra quiescit, albicat tota; dum vero agitatur, quasi per iracundiam, livescit. Omnino Cossis majoribus simillimum Insectum, quod ad corporis formam attinet; sed illi sese in verticillum agere &torquere nequeunt. Ex isto vermi magnum muscae genus natum conspeximus, quatuor alis donatum. Aliam denique habemus juxta caepae radices inventam, ejusque fere cum livida magnitudinis, capite viridi, quatuordecim pedibus, cornuta, &ex albo viridante cauda: toto corpore viridi, albo, Xerampelino, coloribus mixtis notato: nos Caepariam vocamus; quarum hic omnium Icones repraesentamus. Nunc insuper loach. Camerarij de sphondylis sententiam addere placet, cujus mihi judicium semper integrum. Sphondyli (inquit) forte sunt isti vermes qui in terra inveniuntur, initio Veris, planè candidi, aut potius nonnihil lividi; qui autumno fiunt obscurè virides; &pellucente e cute, pullo quodam succo colorantur: Caput ijs spadiceum, nigricans, &satis durum, ut facilè radices arrodere possit, Erucae statim conglobantur, &moriuntur, aliasque resumunt formas, muscarum aut erucarum. Crassitie sunt digiti unius &longitudine sesquiunciali; pedes habet octo in medio corporis, quod capus put spectat: nostri vocant, Erdtworme. mon Guilandinus dicit Sphondylos esse vermes, sic dictos, quod instar Verticilli radicibus herbarum circumvoluuntur. Alij etiam vermes, nigri, subrubentes, sidu testaceoque cortice, multis pedibus instar scolopendrae praediti (cui etiam cognati videntur, nisi quod rotundiores, nec ita lati) reperiuntur in terra eruta prima aestate, eo quo dixi modo, (si quis eos tetigerit) convoluti. Engerlin quoque vocant. Germani verines subterraneos, flavos, nigro capite; juxta quod pedes tenues; in reliqua corporis parte nulli. Hi cum eruti fuerint, in globum se formant, atque Soli expositi statim tabescunt. Vivunt enim tantum intra terram, &plantarum radices arrodunt.