Latin
219
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 219
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes hi sese conglobantes vermes, quis non inter Sphondylas censeret? Hactenus Camerarius. Ni. phus in Aristotelem, verticulum dicit esse aranei speciem globosam, in cujus medio corpore concavitas quaedam conspicitur verticilli formam referens. Sed hoc contra philosophi mentem somniavit, &nos lusit. Sphondylarum in medicina quis usus fuerit, nondum legimus aut scimus. Illud constat ex Philosophorum principe, noctuas &nocticoraces eas venari; uti fortè &Talpae. Cordus venenatas sentit. In Aethiopia Scorpij, quos Sibytas dicunt, Sphondylis item vescuntur (Aeliano teste:) à quibus ad Staphylinos transimus. CAP. VII. De Staphylino. Τοτυλῖνον Gaza pastinacam vertit herbam, oscitante quadam incuriâ vel potiùs imperitiâ. Sed ut in Scholijs Nicandri apparet, neque antiquis medicis satis cognitus. Nam Scholiastes scribit staphylinum Sphondylae similem bestiolam: alij Cantharidi similem affirmant. Hippocrates semel ejus meminit, sed non describit. Aristoteles de Equorum morbis orationem instituens, irremediabile malum esse dicit, ἐν σταρυλῖνον περιχάνη, τοῦτο δὲ ἐστιν ἡλίκον σφονδύλη. Absyrtus autem sic scribit: ἐστιν ὁ σαρυλίνος ὁμοῖος ταῖς σφονδύλαις, ταῖς κατʼ οἰκίαν, μέχων δὲ οὗτος, γίνεται δὲ ἐν τοῖς ἀγροῖς πανταχν, καὶ πορεύεται ἐπηρκὼς τὴν οὐράν. Staphylinus (inquit) similis est Sphondylis. quae in aedibus versantur, sed maior; ubique in agris gignitur, &graditur elevata cauda. Vnde sane verum Staphylinum dignoscere nullius negotij rem fore perspicimus, si domestica nobis Sphondyla non esset ignota. Tamen ut meo officio &lectoribus fiat satis, duo Insecta suis cum iconibus depromam, quae an Staphalini dici debeant, equidem nescio; sed non longè differre, plusquam conjectura est: prima (ut videtis) tota cum splendore nigricat Blattis non multum disimilis; sed corpore magis gracili ac longiore. Totum corpus duos digitos transversos vel minus longum, cauda bifurca; quam dum aufugit, (fugit autem atque currit valde velociter) quasi in sui defensionem elevat, ac duos veluti aculeos candidissimos, breves, extrudit: verum nec pungere eum vidimus, nec ferire; minoresque &molliores aculei sunt, quam ut penetrare possint. Hos dum per iram exerit, effundit cum ijs albam &crassam quandam substantiam, sed humido unguento molliorem. Visaepius tamen inter segetes vit maxima ex parte subter terram; Sphondyle Aristotelis vel supra terram conspicitur. An vero Absyrti sit similis, ignoramus. Rustici Cantiani animal venenatum credunt, bovesque ejus venenò non secus quàm Buprestis inflari. Sane venenatam bestiolam Staphylinum esse apparet, non solùm ex ipsorum relatione, verum etiam ex Aristotelis &Nicandri authoritate. Secundum staphylinum vermem forma mirabili, à Nobili viro Edmundo Knivet sua ipsius manu graphicè pictum accepi, in Norfolcia Anglorum satis frequentem. Caput illi parvum è puniceo fuscum, ferè globosum; os forcipatum atque exiguum. Proximè à capite tres utrinque pedes; quorum duo priores breves sunt, (Erucarum more:) quatuor reliqui colore fere sanguineo, quadruplo longiores.