Latin
221
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 221
Unproofread scanNot analysed yet
Partem inter caput &aluum non simplicem sed multiplicem habet: quo fit, ut praecisum hoc genus vivere possit. Irritatus hic Scolopendra tam acriter mordet, ut Ludouicus Atmarus (qui nobis eum est Libya dono dedit) quamvis chirothecis duplicique linteo munitus, vix eum manum petentem ferre potuerit; altè enim in linteum os forcipatum adegerat, diuque pendulus vix tandem excuti permisit. pressionismummich, mmenses Horum alium ex nova Hispaniola allatum linea quaedam flammea medium per dorsum ornat, atque aeneus later pilorumque color commendat: habet enim capillares pedes, atque armatim se tollens celerrimè currit. Hoc summa admiratione dignum est, quum natura huic animalculo caput minimum dederit, memoriam tamen, vimque rationis aemulam, neque congio, nec urceo, sed amplissima quâdam mensura tribuisse: cum enim innumeri adsint pedes quasi remiges, &à capite veluti clavo alij permultum distant; novit tamen quisque officium suum, &pro imperantis capitis mandato in hanc vel illam partem se conferunt. Alius item ad nos ab Augustini promontorio ex India perlatus, corpore nonnihil atque pedibus major, qui septuaginta livescentibus incisuris, &bis totidem spadiceis pedibus constabat. Plures Scolopendras reperiri non dubito, omnium ferè colorum, praeter viridem: quamvis etiam Ardoynus de viridi mentionem facit. Insita singulis proprietas (ex Theophrasti sententiâ) ad Gladioli herbae radices sese conferre. Bubulas autem exuvias meretur Robertus Constantinus, eumque secutus Stephanus, nec non Ardoynus ipse; qui Scolopendram primùm serpentem, deinde octipedem, tum in cauda cornigerum, ultimò tardigradum esse comminiscuntur. Taxandi Rhodoginus, Albertus &Avicenna, quòd nullum Insectum supra viginti pedes habere temerè affirmant, illique numero Scolopendram alligant. Quamvis etiam Nicandro biceps, dicatur his versibus: –καὶ ἀμρικαρης σκολόπενδρα ἥ τε καὶ ἀμφοτέρωθεν ὀπά ζεται ἄνδρασι κῆρα, νηια δʼ ὡς ὑνερχονται ὑποπτερα θηρι κινοη: Tamen pace tanti authoris dixerim, unicum illi, duntaxat caput, licet pari facilitate prorsum capite, retrorsumque ducente caudâ incedat: quod Nicandro alijsque imposuisse minime dubito. Verùm (inquit) utraque item parte morsum infert. Quod sanè aequè à veritate abhorret. Ore enim duntaxat forcipato mordet, cauda vero non aliter ladit, quam venenato contactu &virulenti cruoris exudatione. Terrestris Marinâ saevior habetur, Oppiani judicio, &revera est.