Latin
222
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 222
Unproofread scanNot analysed yet
Cui opinioni Grevinum Parisiensem nullâ authoritate fretum in lib. de venenis repugnare, maximè admiror. Nequam hanc bestiolam ac venenatam esse omnes historiae testantur, ac eò magis quo sunt hirsutiores. Rhytienses horum multitudine sua civitate ejectos apud Aelianum, atque Obterietes apud Plinium, ex Theophrasto legimus: unde quamvis nos Scolopendras ultimâ statione locavimus, tamen eos in divina militia &ultione exequenda primos aliquando fuisse colligere possimus. Rustici ex Scolopendrarum exitu frequenti, serenitatem aëris praesagiunt: vbi verò se abscondunt, pluvias praedicunt; Marcellus Virgilius in Dioscor notavit. In medicina hos usus obtinent. In oleo decocti capillos auferunt levi cum pruritu. Gal. 11. Simpl. &Aet. lib. 7. adversantur cimicibus faetidissimis animalibus, atque eos suffitu necant, vivosque devorant. Rursus morsibus, interius sumpti vel illiti medicinam afferunt Cimices, reciproca quadam &quasi aemulante Antipathia, ut ex Plin. &Ardoyno lib. 6. de venenis, manifestum est. A morsu Scolopendrae terrestris, locus undique liuescit, putrescit, intumescit, &vini rubri fecibus similis videtur, ipso primo morsu exulceratus. Aegineta. Aetius dolorem addit intolerabilem. Dioscorides totius etiam corporis pruritum. Omnes insanabilem tradunt morbum, omniaque fere remedia respuentem. Symptomata habet, (inquit Anazarbaeus) uti &praeservationem &curam, cum viperae morsu communia lib. 6. Cap. 23. Contra hunc morbum alia intus sumuntur, alia foris applicantur. Inter interna, Aegineta commendat trifolium asphaltites cum vino haustum. Dioscor. rutam sylvestrem, dracunculi radicem tritam, asphodeli, radicem, semen &flores, serpyill ramos ac folia, calamintham, feniculi &aristolochiae radices, ex mero vel ex vino &oleo multum effert. Actuarius nepitam cum vino exhibet. Plinius salem ex aceto, vel potius spumam salis, quasi utiliorem laudat. Plurimi etiam facit mentastrum, vel pulegium sylvestre, cum vino exhibita. Aetius absinthium &mentham cum vino propinare jubet. Externa quod spectat, locum vulneratum primùm scarificato, profundè incidito, ac venenum per cucurbitas extrahito. Tum succi centaurij minoris cum tertia parte vini dulcis ad mellis consistentiam coctum imponito, &corium superligato, per. 8. aut 14. dies: locum deinde cum spongiâ vino calido intinctâ foveto, &Scolopendrae morsum certo curabis. Anonymus. Plinius varia ad id medicamenta etiam praescripsit; nempe aceti feces; ablutionem cum aceto factam; milij farinam cum pice liquida, butyrum cum melle; caprifici grossos cum eruo &vino; laesi ipsius atque veruecis urinam; salem combustum ex aceto &melle illitum; pulegium sylvestre cum sale; salem cum pice cedria &melle; cuminum sylvestre cum oleo, atque omnia adianthi genera. Dioscorides laudat allium, cum folijs ficus &cumino, &cum farina erui &vino; calamenthae item folia, &hordeum ustum cum aceto; laudat item fomentum ex acida muria factum. Archigenes aqua Aluminatâ; Aegineta oleo multo calido locum foveri jubent. Nonus oleum rutaceum calidum praescribit. Quidam intus atque extra ea plurimum efferunt, quae ad Muris aranei morsum dari solent. Aristoteles Scolopendras liquidae styracis fumo elici, atque deludi scribit, cujus dum inhaeret visco, facile capitur.