Latin
228.1 to 228.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 228.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium caudatorum aculeus cavus est, quo per vulnus venenum infundit, ut Aelianus refert, lib. 9. cap. 4. Cui item Plinius lib. 11. cap. 37. &Nicander in Theriacis subscribunt. Quamvis Galenus noster aliter sentit, lib. 6. de loc. aff. cap. 5. ubi in haec fere verba eos alloquitur, qui specificam laedendi juvandive qualitatem humoribus vel vaporibus ferrent acceptam. Sed longe majorem admirationem meretur Scorpionis ictus, qui brevi admodum spatio ingentia adfert symptomata, &id quod injicitur dum ipse pungit, aut perquam exiguum est, aut nihil omnino, nullo apparente foramine in ipsius aculeo: &sane quum certis animaliumpiscium plantarumque dentibus spinis atque aculeis solidissimum venenum vulneri ab ipsis illato videamus inferri, quid ad reconditas &forte nunquam visas vesiculas, sub aculei radice latitantes confugere opus habemus, quas feracia magis quam certa verique studiosa ingenia excogitarunt? Octo ut dixi singulis pedes, praeter primos chelates cancrorum more (quos ego lubentiùs brachia dicerem:) alij verò (si penitiùs introspexeris) bisulci. Cauda ipsorum constat è sex, septem, &quandoque novem internodijs: in extrema cauda unus fistulosus aculeus; aliquando (sed rarius) duo. Si alibi quàm in cauda aculeum habuisset (inquit Aristoteles lib. 4. hist.) quia gradiendo se movet ad feriendum fuisset inutilis. Aelianus aculeum ejus exilem admodum &oculos ferè fugientem facit, e cujus invisibili fistula (si qua talis fuerit) venenatus spiritus vel humor quidam liquidior, vulnere vix perceptili vel sensibili facto, instillat. Laterorsum incedit cancrorum more, caudam perpetuò movens ad feriendum promptam, ne opportunitatem elabi permittat: Mares saeviores, graciliores, longiores, ventre, chelis, &spiculo maculatiores. Faeminae contra (ut recte Avicenna notat) majores, pinguiores, ventricosiores, placabiliores. Mas item venenum habet infestius, Plinij judicio; faemina mitius: omnes candidum, nisi nos ludos facit Apollodorus. Constat eos quibus septem vel novem caudae internodia, saeviores esse: pluribus enim sena iunt: ferit obliquo ictu &inflexu. Venenum omnibus medio dic, summa item aestate exasperatur, cum incanduere Solis ardoribus: itemque cum sitiunt inexplebiles potu. Pestis ejus importuna videtur, &quae gravi supplicio lenta per triduum morte conficit.