Latin
228.5 to 228.7
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 228.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Virginibus laetales semper ipsorum ictus, faeminis item maximam partem, omnibus: viris autem, mane quando exeunt cavis, priusquam aliquo fortuito ictu egerunt venenum. Proprium Scorpionum, quod manus palmam glabraque non feriunt membra, nec nisi pilos tetigere. Scorpiones in totum nulli animalium nocere putat Plinius, quibus non sit sanguis. Quod falsum esse Doctor Wolphius Tigurinus, medicus doctissimus testatur: vidit enim (ut Pennio retulit) Viperam vase cum Scorpione conclusam, quae se mutuis morsibus ictibusve interemerunt. Imo confligere ipsos escae causa cum viperis atque omni virulentorum insectorum genere, narrat Aelian, lib. 8. cap. 13. Scorpium à vipera devorari certum est, inquit Gesnerus: imo inde gravior fit ejus morsus. Scorpionum item ictu serpentes mori Theophrastus asserit, non homines: Galenus autem id dogmatis, experientiâ fretus, mendacij alligat atque convincit. Mirabilem Scorpionum fraudem Aelian. lib. 6. cap. 23. narranti Pennius fraudi vertit: verùm cum idem in Italia ipse animadverterim, asseram authoris fidem, &caput redimam. Scimus enim quicquid eo loci artium homines habent, id omne ad fugiendos Scorpios depromere: quare soccis se muniunt; lectos in sublimi suspendunt, procul à pariete lecti Atlantes sive fulcra in vasis aqua plenis collocant, aliasque multas vias excogitant, quibus Scorpionibus fraudi vel exitio esse possint.