Latin
230
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 230-2
Unproofread scanNot analysed yet
natus est, qui post vehementes longosque cruciatus, tandem mortem intulit. Hollerius, lib. 1. cap. 1. praxeos. Idem de puella quadam Gallica audivit Gesnerns, ut ipse suo Chirographo testatur. Doctor Bauchinus, in Anatomicis nulli secundus, Doctori Pennio retulit, se basilicon sive Ocymum in muro quodam Parisiensi abscondisse, &post certum tempus duos ibidem Scorpios invenisse. Non immerito igitur Chrysippus ocymum multis vituperavit. Non desunt qui affirmant, si quo die quispiam a Scorpio vulneretur, eodem ocymum ederit, mortem eum effugere non posse. Tradunt alij, si manupulus Ocymi cum decem cancris marinis vel fluviatilibus teratur, &simul in loco Scorpijs obnoxio relinquatur, omnes Scorpios eò conventuros. Plin. lib. 20. cap. 12. Dioscorides autem lib. 2. 135. &lib. 32. cap. 5. tradit Scorpiones à caneris interfici, si cum Ocymo admoveantur. Alb. Magn. lib. 19. anim. cap. 18. nec desunt qui cum Avicenna ex putrefactis quibusdam lignis generari illos autumant, &pro libitu componi. Plurimum quoque ad ipsorum generationem &ortum locus facit. Siquidem in Hispaniola, Canarijs, Numidia, Scythia, Pescara, Barbaria, Aethiopia, tanta Scorpionum copia, ut cives aliquando agros, solumque vertere necesse haberent. Qviedus, Thevetus, Leo Afer, Plinius. Regio circa lacum Arrhatam in India Orientali prope flumen Estamenum adeo scorpijs faecunda &infecta, ut incolae consilij melioris inopes, sedibus relictis, solitariam illam reliquerint. Aelianus, lib. 17. cap. 40. Quum quis bidui iter è Persicis Susis in Mediam fecerit, infinitae scorpionum multitudini obujus fit. Quare Persarum Rex equo eò iter facturus, triduo ante civibus imperat scorpios venari, plurimosque capientibus maximam statuit mercedem. Id ni fieret, per scorpionum copiam, nullo non sub saxo latentium, transeundi venia &facultas non esset. Aelian, lib. 15. cap. 26. India Orientalis, Agatharside teste, nec non Africa, scorpios gignit permultos &magnos, qui etiam aculeis vulnerant, ut Europaei. Americani scorpij omnium minimi, sed maxime virulenti, si Africanos dempseris: quorum tam praesentaneum veNorinenum, ut principe viscere statim petito, quam citissimè perimat. corum subalpinorum regione scatent admodum scorpij, sed (ad naturae admirationem) omnes innoxij, ut Scaliger affirmat. In Pharo item &Avaniensi territorio scorpij (quod antea diximus) non laedunt. In quibusdam Helvetiae agris (ut circa Rappisuill) Scorpij minimi reperiuntur, &innocui. Gesn. Sic etiam in quibusdam Germaniae regionibus. In nova Hispaniola magna Scorpionum vis. sed parum venenati ictus eorum. Sequitur dolor, sed nec gravis nec diutumus; imò à Vespa punctura vel apibus magis laeduntur; nisi forte jejunus fuerit Scorpius, vel nuperimè vulne ratus. Manardus. Scorpij autem ex insula Ferrata (quae est una è fortunatis) &Copto Aegyptiaca, maximum dolorem cum veneno saethali inferunt.