Latin
231.1 to 231.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 231.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In Castella Hispaniae regione, saepius agricolae dum terramaratro scindunt, Scorpios innumeros Formicarum more congregatos inveniunt, ubi per hyemem delitescunt. Matthiolus. Locafrigidiora Scorpijs carent ut Vasconia, Anglia, Scotia, Hibernia, Dania, &maxima Germaniae pars; vel si qui ibidem fuerint, veneno haud pollent. Mirum de Isidis Sacerdotibus narrat Aelianus; quae in Copto, urbe Aegyptiaca, ubi multi pestilentissimique abundant, scorpios calcare &humi projicere tuto solent. Psylli item gens Africa, à Scorpijs laedi, imo peti non possunt; quum enim ad venenatam aliquam bestiam accesserint, stupet illico, &veluti incantata vel syderata, non movet. Porci quoque omnes non nigri (hi enim percussi omnino mori untur) liberi sunt ab eorum ictu. Denique Stellionem, Ascalaboten, Cancrum, accipitrem, Scorpius aliave venenata bestiola non laedit, ut Gal. ad Pisonem, &Gesnerus noster notarunt. Terrâ vivunt, &aliquibus in locis, herbas, lacertas, aspidas, verticillos, blattasque atque omnem venenatam bestiam comedunt. Aelia. Qui vero eorum excrementa calcaverit, ulceribus scatebit. Gallinis, Ibidi, Viperisque, magno esui, usuique sunt, unde Viperam Aristot. σορτιομέχον dixit. Nec tam illis cibo quam nobis remedio. Nam suo ipsorum vulneri appositos succurrere cuique notissimum est. Scorpius item tritus, Stellionum veneno resistit. Pli. Quidam cum vino tritum bibunt, cauda abjecta; alij super prunas posito vulnus suffumigant, &deinde cinere scorpij aspergunt. Nonnulli tritum cum sale, lini semine &althea, vulneri alligant. Ad calculum pulvis Lanfranci, &scorpios viginti vivos, claudantur in olla angusti oris, &lento igne spodium confice, quod ad calculum pellendum mirabile. Scorpius tostus ustusve, ac cum pane devoratus, vesicae calculos frangit. Author ad Pisonem. Scorpij tres nova olla inclusi, ac operculo optime lutato impositi, igne ex sarmentis vitium in clibano redigantur in cineres, dosis ad gran. 6. cum syrupo 5. radicum, Renum calculos mirabiliter pellit. Sylvaticus. Recentiores scorpionum spodium inter calculi remedia celebrant, &eorum oleum in vesicam infusum, supraque inunctum. Alex. Benedict. Aggregator, &Leonellus Faventinus ex Galeno (Eupor. 3.) tres exiguos scorpiones comburere docent, &eorum cineres e syrupo, vel decocto, vel condito appropriato exhibere ad calculos atterendos, &lib. 2. cum adipe mistos tostosque dare ijs jubet, qui aliàs abhorrent ab eorum esu, ut citra suspitionem sumatur. Medicamentum item illud Abolai, quod tam multum laudat Arnoldus, ex cinere scorpionum constat, ut in 2. Breviarij, cap.