Latin
NOLOTORVINI
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 26.5
Unproofread scanNot analysed yet
Apud Halizomos certe adeo mansuetas esse apes scribit in Atticis Pausanias, ut cum hominibus unà pabulatum exeant, ac libere vagentur, quippe quae alvearibus nullis contineantur. Passim igitur opus faciunt, illudque ita concretum, ut mel à cera nequeas sejungere; sunt autem laeues, nitidae, variegatae, &bonis nostris apibus non dissimiles. Denique cum omnes apes natura sunt veneni expertes, tamen longas &coliformes juxta Americanam Carthaginem, mel toxicum conficere locus urget; ubi ex arborum, ventorum, aeris, terraeve ipsius contagio mel infecium colligunt, &in suas cellas, quale quale fuerit reponunt.