Latin
NOLOTORVINI
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Subterrestres item apes aliam &formam obtinent &naturam. Nam alveares &arboricolae majores sunt, longiores, molliores, alatiores, ventre &dorso flavi ores. Illae vero sub terra in foraminibus parvis aedificant, breves, compactae, capitibus &antennis nigrae, toto fere corpore hirsutae, latera sola &caudam lanugo flavescens vestit, &revera plurimum exornat. Ex apibus autem aliae sibi aedes inveniunt silvestres, aliae stramineis corneisue tectis excipiuntur, Civiles atque urbanae; quae Apiarij curam cum scientia junctam non respuunt, imo quidem deosculantur &deamant. Sexum apum Philosophorum princeps confundit, sed maxima scriptorum natio distinguit; quorum alij faeminas majores esse statuunt &ἀκίνιοης; alij contra minores, cum aculeo. Sanior pars (mea saltem sententia) nullos mares praeter duces ac principes agnoscit, qui caeteris habiliores, majores, robustiores, domi semper propagationi incumbunt &raro nisi toto cum examine emigrant; quippe quos natura ad signa veneris frequentes esse jussit, nec unquam a suis faeminis abesse ordinavit. Has incubare, &avium more faetus diligenter fovere, atque membrana rupta excludere experientia testatur. Aetatum discrimina corporis habitu noscuntur. Nam nuperrimae natae alas tenuissimas habent &tremulas: anniculares, uti etiam bimae atque trimae nitidae sunt valde &tonsae, oleique similitudinem &colorem gestant: Septennes vero factae, pinguitudinem et glabritiem omnino omnem deponunt, nec quis postea è corporis cutisve figura &qualitate (ut in equis solet usuvenire,) certum aetatis annum computare potest. Seniores autem hirsutae, durae, rugis plenae, strigosae, aspectu tactuque horridae, oblongae, macrae, &venerabili quadam canitie insignes: id quod nobis Iuvenibus Ducissae Somersetiae ostensum fuisse (sub cujus cubiculo unum idemque examen ad tricesimum usque annum supererat) nequeo non confiteri, &Aeliano idem recensenti suffragium addere. Caeterum, ut forma horridiores videntur, sic experientia praecellunt atque industria: utpote quibus dies doctrinam auxit, &diuturnitas temporis ususque ad mellis conficiundi scientiam ipsas erudivit. CAP. II. De politicis ethicis &oeconomicis apum virtutibus. Pes regno non tyrannide reguntur: nec regem ἰαυν proprie Qvocatum successione, vel sorte suscipiunt, sed iudicio &prudenti electione; &quamvis sub rege libenter jugum ferunt, tamen libertatem retinent; quia praerogativam tenent judicij, regemque fide obligatum vehementer amant. Hic autem ut magnitudine &specie corporis (uti supra diximus) praecellit (ita quod in rege praecipuum est) morum mansuetudine. Habet enim aculeum, sed non utitur ad vindictam, unde reges aculeo carere nonnulli putarunt.