Latin
261.1 to 261.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 261.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et, si frugalitas à frugibus, quod Etymologi statuunt, dicia fuerit, (Majores nempe nostri, veteris sobrietatis magistri, alias epulas haud norant:) sane illam à protoplastis illis parentibus, in Formicas migrasse verisimile est, quae illis solis vitam sustentant siccam, &conquisitam ferculorum multitudinem effugiunt. Ex his igitur Myrmedonas, optimam (quà temperantiam, quà diligentiam atque laborem spectes;) Graecorum gentem nasci non male finxit poëta. Vnde enim illis tanta rerum opumque auentia, nisi formicina quadam prudentiâ parta servassent, in paupertatis evitationem reposuissent? Atque sicut in retinendo parsimonia, ita in acquirendo sedulitas, industria, sagacitas &diligentia ipsarum mirabilis spectatur. Primùm autem vitae, deinde prolis, ultimo victus commodam ineunt rationem. Ante omnia aedes sibi parant, ut Aureo illo seculo, non tegula deliciari, sed viridante cespite tectas, &non cocto latere, sed terreo quodam muro circumcinctas. Pyramides &fossas Aegyptias, Creticumque laberinthum historiae plurimum celebrant. Sed fossarum quas Formicae fodiunt elegantiam, figuram, dignitatem, flexiones, diverticula, anfractus, nemo satis videat aut laudet. Etenim hae ineffabili prudentia ac artem omnem vincente, subterranea aedificia tortuosissime construunt, ut viam solum inviam insidias sibi struentibus aperiant. Primum terram teneris unguiculis ligonum vice excavant, ac pro cavernis posterioribus pedibus bipalliorum loco ejiciunt. Hinc regestum exaggerant, ac tanquam muros vel propugnacula circumvallant. Deinde paleis, stramine, frondibus, corticum &ramulorum fragmentis opus tegunt, novaque materia accumulata turrim erigunt de longinquo eminentem, (Myrmeciam dictam) jacto fundamento longe excelsiorem, &declivem; tum ne pluvijs stagnantibus aedes Figuram aedificij concidant, tum ut aëre item perflatae salubrius degant. divinum hoc animalculum à coelo petijt, vel quia multitudo suae gentis capaIntroitus non recissimam posceret, vel praestantia optimam expostularet: Cavernas in hac ctus, sed varijs meandris valde perplexus atque ambiguus. ut vel Argum ipsua arce triplici ordine distinguunt, sed aditu tam inaccesso, sum totoculum saepè eludat. Prima camera satis larga, quasi basilica videtur, ubi omnium una Panegyris &conventus, à nobis Panmyrmocium vocata: sub hac profeminis Gynecaeum Dędalea manu &opere fornicato, quo ovis intuto positis faetus pariant, fabricatur, ne posteritatis videatur neglecta cura. Tertiae aedes intimae &tutissimae ab imbribus pro granorum acervis extruuntur.