Latin
261.5 to 261.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 261.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ut ibi quasi in horreo ventris thesaurum condant, &ab Hyberno frigore omnia pervadente praemuniant; radices &extimas monticuli oras Caemiterio assignant, eoque vita defunctos cum honore &pompa sepeliunt. Atque haec aedificij ratio; simplex illa quidem &in terrae cavernis posita; qualis illa sapientum priscorum, antequam superba, &caelo minitantia tecta insana Nini ambitio excogitaverat. Ab ejus obitu, Reges memorem aut Principes? imo ex imi subsellij civibus quidam supersunt, qui immani sumptu, non formicinum cumulum; sed Mauseolum, vel cadaveris sui ergastulum aedificant. omnique opera &arte poliendum curant. Digni sane qui ab ipsis formicis vivi pereant, ut prudentis animalis morsu intereuntes, dignas stultitiae luant poenas. Neque aediculas vel turres erigunt, ut otiosis latibula, male feriatis asylum subministrent: sed quisque (imperante tamen nemine) honestam sibi capit provinciam, &in Democratiae suae publicam utilitatem mutuas vicairiasque byGoogle riasque operas impendit.