Latin
CAP. XIIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 262-2
Unproofread scanNot analysed yet
in recondendo, oeconomiae disciplina in distribuendo alimento. Videamus quoque modestiam in itinere, quae non omittenda mihi videtur. Nam licet angustam terunt viam, tamen nullae ibidem rixae, luctae, vel concertationes, murmurilla, digladiationes aut caedes de via audiuntur, (sicut inter superbos usuvenit:) Sed minor majori, inanis onerato cedit, &devitare quisque potius injuriam per modestiam, quam petulanter inferre paratus est. Si quis conferat onera cum corporibus earum, fateatur nullis pro portione vires esse majores; gerunt ea morsu. Majora aversae postremis pedibus moliuntur, humeris obnixae. In ijs reipub. ratio, memoria, cura; Semina arrosa condunt, ne rursus in fruges exeant è terra; Situi obnoxia, &imbre madefacta, foris proferunt, soli exponunt, abstergunt, torrent, &deinceps horreo recondunt. Majora ad introitum dividunt. Operantur &noctu plenâ Lunâ (probi ut messores solent) eaedemque interlunio cessant. Iam in opere qui labor? quae sedulitas? Et quoniam ex diverso convehunt altera alterius ignara, certi dies authore Plinio) ad recognitionem mutuam nundinis dantur. Quae tunc earum concursatio? quàm civilis conversatio? quàm officiosa salutatio? quàm diligens cum obvijs quędam collocutio atque percontatio?