Latin
CAP. XIIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 262
Unproofread scanNot analysed yet
Hi enim, veluti in fodinis metallicis, sese cuniculis agendis strenue exercent; illi aedibus reparandis, ornandis, everrendisque vigilant: alij mortuos, magna comitante caterva, &ferali solennitate in Propylis sepulchro claudunt; alij contra aegrotantibus praestant auxilium, atque ex thesauro granum quoddam medicamentosum, (sunt enim ibidem penè omnium herbarum grana) apportant atque praeparant. Nec desunt illis Frumentarij, spicilegi, promi condi, oeconomi, fabri, architecti, fornicarij, cunicularij; vel potius ea est singulorum virtus &scientia, ut quisque quid ubique factu opus sit rectè teneat, &reipub. juvandae comiter incumbat. In communi autem opere qui labor, quanta sedulitas apparet? Si Myrmeciam subitò extruere in animo sit, vel saltem (ob veterum ruinam per injurias talparum suffodientium factam) novas quam citissimè aedes ponere necesse habuerint: veluti facto examine omnes prodeunt, atque è dirutarum rudere, in vicinia alias aedificant. Primum autem ova granaque dispersa colligunt, &suo quoque loco recondunt, postea cumulum reparant, cui addito tecto, sarta tectaque singula praeservant. Festo &laeto sole in segetum strage quando pabulatum proficiscuntur, Majores natu (tanquam duces) praecedunt, reliqui sequuntur. Illi summam stipulam scandentes spicas demordent: quarum ruinae juniores inhiant, ac (delapsis glumis) vaginis granum eximunt, exemptum deinde domum portant, ac erosa ligula (ut germinandi facultatem eripiant) si necessitas jubet, pro foribus insolant, factaque ventilatione iterum reponunt. Peracto Spicilegio, triturantium areas frequentant, atque inde non clam surreptis, sed palam arreptis vitae subsidijs, thesaurum penuarium locupletant; quem ipsorum laborem Virgilius scite luserat his versibus: Ac veluti ingentem Formicae farris acervum Quum populant, hyemis memores, tectoque reponunt: It nigrum campis agmen, praedamque per herbas Convectant calle angusto. Pars grandia trudunt Obnixae frumenta humeris, pars agmina cogunt, Castigantque moras: opere omnis semita fervet. Quare non immeritò mortalis prudentiae Princeps, pigros illos &glirinos homunculos (qui ut mures semper victitant aliena quadra, &ostiatim vaguli stipem rogitant,) ad Formicam in disciplinam relegavit; ut ejus exemplo occasionem premant, paupertatem exuat, laboremque (omnium bonorum propolam) plurimi faciant. Huc tendit illud Gallici poetae, O piger, à lenta quisquis laqueare vacuna, Formicae munimenadi; quae provida mater Occonomusque, premat ne se penuria rerum, Mense uno glomerat, quod toti sit satis anno. Haec illarum diligentia in colligendo, sollicitudo in praeservando, prudentia