Latin
268.1 to 268.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 268.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tantum in potu sumptas, omnem veneris ac coeundi potentiam auferre tradat Brunfelsius. Idem tamen contendit, Formicas unà cum sale communi, &ovis, ac veteri axungia panno interposito, applicatas, Ischiadicum dolorem sanare. Impetigini cum modico sale appositae, praesentaneo sunt remedio, inquit Marcellus. Quinetiam contra pruritum &Scabiem e papulis, ut Serenus ait; Proderit ex oleo pulvis, quem congerit alte Dulcibus et latebris patiens Formica laboris. Ova quoque Formicarum inter Psylotra numerat Arnoldus, atque aquam ex his destillatam ad Noli me tangere &Phagedenas omnes commendat. Flatus item potenter dissipant cum vino sumptae, ex Alberti sententia. Clavos enumera, totidemque Formicas accipe, ac linteo raro unà cum cochlea deligato; ac in cineres redacta omnia cum aceto misce. Clavos deinde illinito, &curationem accipito. Capite Formicae parvae ablato, reliquum corpus digitis conterito, ac eo abscessus cujuscunque tumorem inungito; statimque detumescere incipiet. Nonus. Deus item, ne quid omisisse videar, Solipugarum morsibus (quod est genus Formicae venenatum) Cynamolgos mollem desidemque Aethiopiae populum) à sedibus fugavit atque delevit. Plinius. Has alij Solifugas dicendas putant, Cicero Solipugas appellat. Pauca ab Authoribus in Formicarum laudes ex Anthologio, Apthonio, Natalis Comitis μυρηκομυομαχία, &Moscheae faceto ejusdem hypotheseos libro dicenda habeo; earumque naturas &elimatam vitam Aratus, Herodotus, Strabo, Aristophanes, Rhasis, Aggregator, Beroldus, Ryssius, Zetzes, Arnobius, obiter transcurrunt; verùm cum parum reliquis addant, nollem diutius μυρμηκίζειν; ne dum elegans viderer, curiosulus essem, &singula minutissimè rimando, rimas agerem. Faxit Deus, qui nos ad Formiculam otio crapulaeque deditos in disciplinam misit, ipso ductore illuc eamus, ipso doctore officium perdiscamus. Pusillum sanè est animal, &contemnendae propemodum Dixi. magnitudinis: ἀλλ ἐκεν τῷ μεγάλῳ τὸ ἐν, ἀλλὲν τῷ ἐν τὸ μέγα. CAP. XVII. De Cicindela, &Meloe faemina, acque Anthreno, &Asello aruense. Agnae factionis et generis Nobiles cum plebijs conjugio copulari plerunque molestè ferunt. Tamen Iovem muliebres non dedignatum amplexus Poëtae cantant: Cicindelamque &Proscarabeum, sive Meloen (quamvis Aligeri sunt ordinis) cum Depennibus rem habere non pudet.