Latin
268.5 to 268.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 268.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et profecto cum in his foeminis, eadem naturae dignitas &vis adsit, quae in masculis conspicitur, nescio equidem cur eos suae sortis uxorumque distaedeat, quum (demptis alis) animi &corporis item dotibus conspirent. Harum nomen, formam, figuram, mores, virtutes usus. libro primo (quo de viris ipsarum aligeris multa disputabantur) abundè diximus; &quamvis Impennibus hic debetur tractatus, nolui tamen artis nomine faeminas à viris sejungere, quas (à primo usque saeculo) naturalis conjunxit amor. Anthreni Iconem vobis offero, quem Graeci etiam ἀνθρῆνον ἀπτιον vocarunt Alij Crabronem esse reptilem conjiciunt. Alij speciem illam Phalangij, quae à Plinio pennis tantùm differre à Crabrone dicitur. Rostrum illi aduncum &forcipatum, vultusque erecius. Noctuam illam cornutam (qualem in Belgio vidimus) plenè exprimit; oculos habet piceos, pectus hirsutum valde &fulvidum; pedes ortu flavi, deinde fusci: octo incisuris ex rubro flavescentibus constat reliquum corpus, quas maculae in dorso coracinae valde ornant. A summo rostro, antennae siue cornua emergunt flava, hirsuta, flexibilia, tamen tactu nonnihil dura.