Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 269-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVIII. De Vermibus mineralibus hexapodis. N Pennij de Vermium natura Schedis, opinionem ejus aliquandiu mirabar, quum lapidum Vermes commemoraret, seque eos in cariosis aetate lapidibus vidisse, parvulos sepedes, assereret. Etenim ab omnibus Philosophis acceperam; admodum amara, salsa, acria, acetosa, oleosa, calida, frigida, solida, duraque; quamvis corruptionem tandem admittunt, Vermes tamen non gignere, atque propterea à Theophrasto, ἄζαα vocantur; non quod vita, sed quod animalibus carent. Coepi ego attentiùs rem cogitare, justaque &fallendi nesciâ staterâ omnium sententias expendere; tandem Majores nostros &hic &illic turpissimè lapsos persensi: plusque unis Pennij meisque oculis, quam illorum omnium verbis attribui. Dicite enim mihi bona fide, Ecquid felle vel agarico amarius, mari salsius, fermento acrius, aceto ipso acidius, igne calidius, congelata nive simplicius atque frigidius? Generari tamen ex his singulis vermes certum est, &ex historiae sequela satis patebit: pari ratione vermiculos lapidibus innasci, non siccitas, soliditas, frigiditas, non caloris humori sve inopia prohibet: neque illud admisero πανταχοῦ τὴν φύσιν ζωογινεῖν μιξαγίτὴν τῷ τῆ ὑγρότητι τὸ θερμὸν, καὶ καθάπερ ὕλην ὑπον τὴν ὑγιότητα τῷ θερμῷ τρὸς τὴν πέζιν. Haud enim solum ubi humor materiam subministrat, atque calor humorem manifestè concoquit, animalia procreantur; sed ibi etiam (ne Deum cancellis claudere videamur) LIB. 2. videamur) ubi nihil horum adesse oculis cernimus, imo ubi planè abesse cogitamus.