Latin
269
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 269
Unproofread scanNot analysed yet
Morsum ore infert agrè curabilem; non ita tamen laetalem, ut Phalangium videatur; nec ita lenem quin Crabronis superet κακοηθεια. Si plura post hac de hujus bestiolae natura, moribus, &usu explorata habuero. ; lubentissimè faciam, Absit enim à me voluntas caelandi aliquid, quod ut pariter mecum sciatis. reipub. literariae in rem siet. Ob similitudinem quam cum Asellis habet hoc Insectum, Asellum aruensem appellamus: reperitur enim aruorum inter segetes, pedum duntaxat numero (quippe sex tantum parvos &nigricantes habet) à reliquis discrepans; collum illi brevissimum, corpus latiusculum, compressum; cauda aliquantum mucronata. Iulio mense agro Colcestriensi eum Pennius vidit, aliàs nunquam reperit. Quem in medicina usum obtinuit nobis adhuc inexploratum est.