Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 276
Unproofread scanNot analysed yet
Provenit locis planis quidem, sed in altitudinem evectis, exilibus &sitientibus collibus, sed infaecundis. Vere medio rorati imbribus frutices, Coccum hoc modo ordiuntur. Vbi imus scirpus se in duo brachia sortitur, in horum medio prmum omnium increscit rotundum quiddam magnitudine &colore pisi; hoc Matrem vocant, quod ex eo caetera grana producuntur. Matres porro habet ut plurimum quinque quae libet cespitum familia, quae ineunte aestate aestuque minutissimorum vermiculorum catervam profundunt, fatiscuntque in summitate. In animalia prorepit nova soboles colore candida, pro se quisque in sublime. At ubicunque vermiculi vel germinantis surculi axellis occurrerint, decident, &incrementis aucti Milij magnitudine fiunt. Inde liberius adolescentibus, albus color in cinericium transit, jamque non animali sed Pisum rursus apparent. Tuncque ea grana maturitatem adepta colliguntur, jam coloratis vermiculis faeta: dum asportantur mercatoribus, ambiens pellicula prae teneritate rumpitur. Vermiculorum quidem qui citra vaginulam habentur pretium in libram quamlibet, aureus solatus: in granorum vero quae adhuc eorum partem retinet, hujus quadrans. Torpent interim vermiculi, ac immobiles jacent. Caeterum, quum primum tempestivitas adest, in lintea praecipitati Soli exponuntur. Tum libato colore statim prorepunt, atque aufugere nituntur; sed à custode, qui continuus assidet, concussu lintei in medium eousque rejiciuntur, donec emoriantur. Tanta quidem dum haec fiunt, totoque mox triduo, odoris suavitate ac gratia, ut non Cibetae, non Moscho, non Ambrae, sed ne Citriorum quidem floribus concesserit. Si quae vero grana legentis effugerint sedulitatem, ea mox alatorum animalium numerosum exercitum in auras effundunt. Observatum est uno anno ex campo lapideo, in Arelatensi agro, hunc proventum undecim aureorum millibus aestimatum. Haec Quinqueranus. Similis Cocci parandi ratio etiamnum meo tempore (inquit Carolus Clusius) in Gallia Narbonensi, atque etiam in Hispania observabatur. Areas enim sub dio habent ad id destinatas eminente aliquantulum margine, quibus linteo panno instratis Coccum effundunt, custodibus cum bacillis summo fervore Solis perpetuò assidentibus, &extrema lintei concutientibus; ut vermiculos effugere properantes, in interiorem lintei partem repellant. Verum Petrus Bellonius li. j. observat. ca. 17. aliam pręparandi Cocci rationem refert. Cocci baphicae (inquit) proventus in Creta magnus est: Pastores &pueri eam colligunt. Invenitur mense Iunio in exiguo quodam frutice ex Ilicis genere quae glandem fert, sine pediculo inhaerens illius fruticis stipiti, colore ex cinereo albicante. Quoniam vero istius fruticis folia spinis horrent, uti Aquifoliae; pastores fertulam sinistra gestant, qua ramos deprimunt &inclinant. Dextra falcem putatoriam, qua ramulos demetunt; a quibus vesiculas rotundas exigui Pisi magnitudine auferunt, quâ parte ligno adhaeserant apertas &hiantes, plenas exiguis rubris animalculis lende minoribus, qui per hiatum istum effugiunt, &vesiculam vacuam relinquunt. Pueri Coccum jam collectum ad Quaestorem deferunt, qui ex dimenso ab illis redimit. Is animalcula à vesiculis cribro segregat, deinde ea summis digitis leniter prehendendo in pilas efformat, ovi gallinacei magnitudine: Etenim si nimium comprimeret, tota in succum resolverentur, &color periret.