Latin
CAP. XVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 277
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque duo infectionis genera, unum pulpae, alterum vesicularum; &quoniam pulpa inficiendo magis utilis est, ejus pretium quadruplo majus quàm vesicularum. Vermes quoque exiles è croceo rubentes in summis lumperi surculis conspexit Gesnerus. In Cynosbati, sive rosae sylvestris spongia vermiculi nascuntur albicantes, ex quibus Aristoteles Cantharidas provenire scribit. Post duos menses (inquit Gesnerus) in hypocausto servata spongia magnum numerum vermiculorum viventium effudit. Spina item, &Sentis, Rosa, Erica, Genista, Colutea, Rubus Idaeus, Myrtilus, Capparis, uva crispa, Carpinus, Oxyacantha, ligustrum, vitex, glycirriza, omnis denique frutex &suffrutex à vermibus exeditur: neque Ricinus ipse (lonae, divino illi vati, nimium exaestuanti umbram praebens) ab hac peste legitur immunis. Sunt item Cerealia dona, Legumina (utor Philosophi verbo σκαληκότατα: sed quomodo id eveniat, incertum est. An quoties diffundi nequit humor ob aestum &squalorem, ut Theophrastus innuere videtur? An potius dicendum à sicco humorem appeti, humorem autem illud refugere tanquam adversarium? Sic pendentes arido parieti videmus guttas. An calor nimius corrumpit naturalem cum calorem tum humorem intus contentum? Sane eo modo putredinem induci, morbidissima Aethiopia testis est. Fabas depascitur vermiculus, Midas Theophrasto, Hesichio κοίελος vocatus. ποξ καὶ κναμαπαξ vermiculus leguminaris dicitur, sed praecipuè in Pisis versans, &ab erosione nomen obtinens: qualis etiam in cicere, posteaquam pluvijs ab eo elota fuerit salsugo; ut praeter Hesiodi Scholiasten Phavorinus &Theophrastus statuunt; leguminibus dulcioribus saepe innascuntur, tum ob alimenti aptitudinem, &elementi verminantem naturam. Dulcia enim vermes citò generant, generatosque nutriunt &signant. Frumentarij Vermes, in genere ψώμηκις dicuntur; qui tritici, siliginis, panici, avenae, orizae, milij, &Secalis radicibus, stipulis, calamis, spinisque victitant. Eorum alij amylo vescuntur frumento, ut Farinari: alij integro &mola nondum confracto, ut Curculiones. Farinarios Angli, Meale-wormes appellant, teredini similes, sepedes, capite parvo &spadiceo corpore anuloso, &pro farinae diversitate vario colore: proba enim &albissima farina, albos generat; vetustior flavos; macra &furfuribus immixta etiam fuscos. Cardanus eos Blattas frumentarias vocitat, sed (ut saepe fit) incogitanter. Furfure nutriti mirum A est in quantam excrescunt multitudinem, &ex decem, trecentos brevi videas. Apud panni lanei textores quovis ferè tempore inveniuntur: hi enim ex furfuribus, aceto &axungia mixturam faciunt, unde copiosissimè nascuntur. Integri frumenti, sive tosti (ut in βύνη Aetij quam Mault Angli, cervisiae matrem, appellant) sive crudi, strages Curculio: Sic enim rectissimè meus Comicus, etsi Virgilius atque Varro Gurgulionem &Curgulionem scribant. Kis Graecis dicitur, Anglis Pope, Bowde, Weevill, &Wibili, quasi Birostrum dicas, quum sit tamen reipsa animal trirostrum. Triticum praecipuè, sed etiam alia quaecunque vastat frumenta; praeter cassam tenuemque membranulam nihil reliquum faciens; nam ut Georgicorum Vates; populatque ingentem farris acervum, Gurgulio. Ad Scarabei minuti faciem formatus, rostrum habet sibi peculiare, &trifurcum. Corpus alijs nigrum, alijs suffuscum, alijs &majoribus subviride, cujus medium isthmus coarctat. Bestiolae tanta est siccitas, ut primo quoque tactu levissimo in pulverem abeat. Vere maxime generatur paucorum dierum spatio, antequa examina faciunt apes.