Latin
287.4 to 287.5
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 287.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Faeda ista animalcula, &majore odio quam canis aut vipera à delicacioribus habita nepotulis, &gaudio aegrotantibus, &nonnunquam medelae sunt. Quippe qui longo putridoque morbo diu laborant, his pediculi in capite nati solutionem morbi praedicunt. Signum enim est exhalantis, &à centro ad superficiem evolantis. Constat item experientia, Arquatos duodecim pediculis contusis &ex vino haustis curari. Mendicis &precario viventibus cum butyro eos saepe exhibuit Pennius, atque ita desperatos nonnullos valetudini restituit. Quidam in dysuria pediculos vivos &grandes, coli immittere solent, ut titillatione urinam prolectent: quod argumentum de Cimicibus Alexander Benedictus narrat. Vbi viscosi humores oculos laeserint, quidam pediculis impositis eos expurgant, qui tanquam hormini sylvestris semina huc illucque reptantes, lemas colligunt, atque ijs involuti postea excidunt. Vescuntur item ipsis, quid dicam Simiae? Cercopitheci? imo homines in Ponto ρθειροράγης faciunt Herodotus atque Strabo; (quibus Arianus in Periplo consentit:) idemque de provinciae Cuenensis apud Indos occidentales incolis narrant Hispani. Tam avidè quoque eos venantur &expetunt, ut ne vix quidem Hispanorum mancipia ab eorum esu coerceri possint.