Latin
288
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 288
Unproofread scanNot analysed yet
Nec mirum sane ijs pediculos cibum praebere, qui equos, asinos, feles, cossos, &(quod majus est) homines crudos devorant. Verùm quia ociosa est provincia, pedes legere, mulieribus demandatur; quae ferè solae eo funguntur officio, &propterea pedilegae à Strabone appellantur. Horum item Serenus alium usum medum de ijs sic cecinit, moravit, Noxia corporibus quaedam de corpore nostro Produxit Natura, volens abrumpere somnos Sensibus, &monitis vigiles inducere curas. Vide caput de Lendinibus inter an Insecta, Cap. 35.