Latin
289.5 to 289.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 289.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc obiter est observandum, Syrones istos non in ipsis pustulis, sed prope habitare. Illorum quippe proprium est non longe residere ab humore aqueo in vesicula vel pustula collecto: quo absumpto vel exiccato, brevi omnes intereunt. Vnde colligimus, quemadmodum ex sero putrefacto oriantur, sic eodem vicissim sustentantur. Horum nullus antiquorum meminit praeter Abinzoar, qui morbum hunc vidit, &curationem ejus rectè instituit. Neque Syrones isti sunt de pediculorum genere, ut Ioannes Langius ex Aristotele videtur asserere: Nam illi extra cutem vivunt, hi vero non: neque revera Aristoteles ullo quod sciam scripto inter pediculos Acaros numeravit. Quam gravis sit morbus, &vel ipsâ cum phthiriasi comparandus, novit nobilis quaedam Angla sexagenaria, Penruddoci Equitis aurati lectissima faemina: Quae ante annos decem ex nimia lactis caprini ingurgitatione (timebat sibi enim Lude phthisi) toto corpore his Acaris offendebatur; quae noctu diuque oculis, bijs, Goc bijs, gingivis, plantis pedum, capite, naso, alijsque cunctis partibus miserè lancinata, vitam aliquandiu duxit molestam atque insomnem, sed tandem (invitis remedijs) aucto malo, &carne etiam totâ depastâ, diem obijt.