Latin
290.1 to 290.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 290.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Illud non praetereundum; Quò diligentius &saepius astantium muliercularum acubus effoderentur, eo majorem successisse sobolem, &quando carnem etiam eroserant, magnitudine eos insigniori apparuisse. Hinc discant elati cordis homunculi, non se vermes duntaxat esse, sed vermiculorum pabulum; atque illius Imperatoris potentiam timeamus, qui tam contemptibili exercitu, superbiam, arrogantiam, elegantiam, formaeque dignitatem omnem confundat, &victoriam de strenuissimo hoste insignem reportare possit. Syrolles intra oculos generari forte quibusdam impossibile videtur: Sed id fieri vidimus, &ex epistola. D. Le leune regij Chirurgi ad lacobum Guillemaeum, olim factum esse accepimus, cujus haec sunt verba: Scias (inquit) quòd in membrana conjunctiva, sive albo oculi (ut vulgo loquuntur) Syrones quidam majusculi, vagis hic illic reptatiunculis ex morsibus tantum excitant pruritum, ut abstinere quin confrices haud possis. Ego hoc in casu remedijs usus sum à Majoribus contra phthiriasin praescriptis, sed sine ulla utilitate. Tunc amici ad aegrotam faeminam quandam miserunt, quae coram acu argentea adeo dextre &nullo cum dolore Syrones extraxit, ut mihi miraculo esset. Et sane nisi proprijs luminibus gradientes bestiolas vidissem, Syrones ibidem ortos fuisse nunquam credidissem quidem. Moriuntur humido destituti alimento, &maris aemulo: vel medicamentis contrarijs perimuntur. Hos peculiariter vulgus acicula extrahit, (Germani vocant Seuren graben.) Sed quum non simul tollatur causa eorum Fomes, perseverat affectio. Itaque praestat unguento vel fotu eos occidere, quo simul tollatur pruritus ille infestissimus. Maximè ευπέριστον Syrones interimens est acetum salsum. Laur. Ioubert. Vni sublimati lotione omnino tolli, Io. Arden. Anglorum Chirurgus olim doctissimus, scripto reliquit. Quod certe a ratione non abhorret. Nam exiccat, penetrat, putredini resistit, ac sua calida acrimonia omnes enecat. Abinzoar lib. 2. cap. 19. Tract. 7. sequentia praescribit. Primùm corpus cum infusione sem. cnici &urticae purga: deinde exterius cum oleo amigd. amar. vel ricini, &succo foliorum Persici inungito. Pro cibo perdices cum pauco aceto coctas, &panem fermentatum dato. Abstineat ab omni fructuum genere (avellanis demptis) praecipue ficubus, uvis, jujubis, &pomis. Corpus cum carne sive pulpa melonum, vel seminum ipsorum mucilagine saepius fricato. Si vero corpus fuerit carnosum, fricetur cum succo foliorum Persici.