Latin
297.1 to 297.3
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 297.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Est item Tinea quaedam pendula, vel tunicata (inquit Plinius:) tunicam suam sensim attrahens, ut cochleae testam; quâ spoliata statim expirat: si verò nimium excreverit tunica, in chrysalidem abit, ex quà Phalaena quaedam exigua stato tempore erumpit. Haec species filo appensa in aedibus pendula aliquandiu manet, antequàm in aureliam mutatur. Caput huic nigricans &exiguum; reliquum corpus obscurè ex fusco albicat. Theca ejus oblonga, ex aranea ferè composita, non omnino teres; sed leviter compressa, &utrâque in extremitate nonnihil hirsuta. Phalaenae inde natae, summis aedibus per pedes adhaerent, donec corrupto ac putrefacto corpore iterum nascuntur: putrescente jam corpore, alisque &pedibus ultro cadentibus, filo per caudam sese suspendunt. Tandem Thecam acquirunt, ac in hanc Tineae speciem vertun tur. Habet quoque Germania &Helvetia Tineam ruffo colore, capite crassiusculo, corpore caudam versus sensim extenuato. Ventris color splendidior, subflavus, &instar Serici villosi mollis. Tenera admodum bestiola, praecipuè illa deargentata, &quae solo tactu conteritur. Vnde regius ille Psaltes Psa. 39. Quum in reprehensionibus castigaveris quempiam, dissolves eum sicut Tineam. Et Iobus cap. 40. certissimum improborum exitum amplificans: Conterentur (inquit) antequam Tinea. Omnes Tineae in sepedum grege numerantur, oriunturque in vestibus tam lanarijs quam pelliceis, à puluere &situ non expurgatis: eoque magis, si araneus una includatur, ut Aristoteles scripsit: siquidem hic humorem illis insitum absorbet atque exiccat. Cavendum igitur, ne cum crasso ac humido aëre complicentur vestes atque puluerulentae reponantur. Quidam, ut Tineas vitent, vestes calido sole ventilant: quod nostrae mulieres severè vetantes, in umbra ventoque rabido algente rem peragunt. Solis enim radios Tineis amicos; umbram ventumque procellosum, inimicos sentiunt. Hi vermes ubi sensim sine sensu extimam panni faciem depasti fuerint, interiora inde absumunt, mediaque substantia ita sese insinuant, ut ne diligentissime quaerentibus satis pateant. Antiqui in Tineis perdendis expertissimi erant. Nam Servij Tullij vestes duravere ad Sejani exitum, ea diligentia vestipicorum curatae, ut nec ipsae diffluerent per aetatem, nec Tineam per incuriam admitterent.