Latin
297.4 to 297.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 297.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Qui pannos laneos vendunt, Ispidae avis pellem (nostrates Kings sister appellant) cum pannis una convoluunt, vel in officina suspendunt, quasi secreta quadam antipathia Tineis adversam. Odore suffituque Sabinae, lupulorum, dactylosae, absinthij, rorismarini, polij panacis, anisi, helichysi, mali assyrij, corticis citri (nam hic ferè solus Citriorum usus apud veteres) Myrti maricosi, cedri, cupressi, calamenthae, sulphuris, plumarum molliorum, praeclarè abiguntur atque necantur. Libri in monumento Numae reperti, Cedria illiti scribuntur, ideoque salvi à Tineis supra quingentos triginta &quinque annos creduntur, Teste Plinio. Ossa Bergersteris (bestiam ignoro) in pulverem redacta, &cum vestibus sparsa, Tineas profligat, si Hildegardi fides habenda: Cantharides medijs aedibus suspensas idem facere, narrat Rhasis; qui etiam refert, Vestes pelli leonis involutas, tutas esse a Tineis. Quidam linteum lixivio fortissimo madefaciunt, ac sine expressione in sole siccant; quo involutas vestes, à Tineis non erodi affirmaut. Vestiarium amurca aspergi, Cato praecipit. Mirum est quod Plinius refert, vestem feretro suppositam vel cadaveri instratam, semper à Tinearum injurijs esse immunem. Ditior populi sors (Cui stragula vestis d by Go LIB. 2. Vestis, Blattarum &Tincarum epula, putrescit in arca, ut Horatius cecitis) vestes aestate diligenter inspiti curant, &ex arcis sublatas, loco admodum perflatili ventilant: deinde ex lobis milij Indici, vel ex setis porcinis, aut musco scopario, vel etiam ex absinthio factis virgulis, pulverem discutiunt. Antiquitus bovina caudâ id facere solebant, de qua ita Martialis, Sordida si flavo fuerit tibi pulvere vestis, Colligit hunc tenui verbere cauda bovis.