Latin
306.5 to 306.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 306.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Morbum hunc Poloni Stowny roback; Germani Hauptwurm appellant; fuitque olim in Germania &Hungaria frequens, atque omnes eo correpti in phrenesin vel maniam inciderant; mortuisque dissecto cerebro, vermiculus inventus est. Tunc medici allium cum vino sublimato exhibuerant, semel aut bis in die, quod quicunque biberant, convaluerant; alij vero omnes perierant. Philippus Shotus quinque famulos suos eo morbo affectos ita curavit; ut quidam in Epistola ad Gesnerum scripsit. Vermes in cerebro saepius conspici, Thomas à Vega, com. in cap. 5. lib. de loc. aff. Galeni, &Balthasar Conradinus cap. 19. de febre Hungarica testantur. Cornelius quoque Gemma in appendice operis Cosmocrit. de Haemitritaeo pestilentiali disserens, mulierem in civitate quadam Mosae fluvio adjacente, vehementissimo &diuturno capitis dolore correptam memorat; qua postea expirante, cerebrum dissectum fuit, atque inibi maxima putreditis vis vermiumque copia reperta. Dignoscitur ista affectio, authore Rhase, ex corrosione prorae capitis interna, doloreque vehementissimo, &ferè ad insaniam ducente. Curatur per sternutationes, &succos vermes necantes naribus injectos, Rhasis, lib. 1. cap. 9. Qui vero quotannis in cervorum, &aliquando caprarum, ovium &arietum (praecipue pinguium) cerebro inveniuntur vermes; venatoribus, &lanionibus notiores, quàm ut à me describi debeant. Sunt autem Eulis maximis (Alexandro Benedicto, &Matthiolo referentibus) aequales, ejusdemque cum illis formae. Horum quoque Theophrastus meminit, Hist. lib. cap. 53. &Aleander Trallianus, lib. 1. cap. 15. Ferunt Democratem Atheniensem in adolescentia morbo Comitiali laborantem, oraculum Apollinis consuluisse, Pythiamque respondisse his verbis.