Latin
CAP. XXVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 307
Unproofread scanNot analysed yet
μεῖον ἀειράμενος κιραλῆς ποιμνῆιον, ἐυλὴν μηκάδος ἀγρονόκοιο δέρας περικάββαλε μόλον, ἐρπυστὰν πολυπλαγκτον εὑρῥίνων ἀπὸ κόρσης. Longum de grege tolle capellae vertice vermem id est, Ruris amatricis, &ovis de tergore circum Multivago vermi pecoris de fronte revulso. Theognostum DemoQuo responso nonnihil anxius redditus adolescens, qui oraculi sensum excratium adijt nonagesimum octavum jam agentem plicaret. Huic Theognostus, nihil planius dici posse memorat. Se enim longa experientia in caprarum oviumque capitibus vermes vidisse, qui pelle nigra ovis involuti colloque appensi, morbum Comitialem mirè tollerent. Scribunt quidam (teste Plinio) Eulas duas in capite Phalangij lanuginosi reperiri, qui vermes cervina pelle inclusi, &ante Solis ortum mulieribus alligati, conceptum prohibent. De abdominis vermibus; Faemina quaedam mihi notissima (inquit Pennius,) se vidisse retulit quosdam teretes ex ventre per umbilicum non semel tantum prodeuntes. Aures item vermium sepè locum esse statuunt Antiqui, contra quos hujusmodi remedia proposuerunt: R. radicis cucum. Asini succum, &succi salviae nobilis, sive latifoliae, tantundem, misce, &auribus infunde, Gal. lib. 3. sec. loc. ubi Andromachi auricularias compositiones numerans, hanc Pritanidis &Harpali valde commendat. R. Opij ob. ij. myrrhae, nardi, croci, ana obiij. aeris usti, ob. v. aluminis scissi &rotundi, ana, 31. veratri nigri Sij. excipe passo vel rosaceo, &auribus applica. Lib. Eupor. secundo, locustam aurium vermes necare scribit &pomum odoratum ferè perforatum auri adhiberi jubet, quoniam exibit vermis odoris dulcedine illectus. Plinius Cyperi radicem in aqua coctam valde laudat, &urinam pueri impubis, &succum canabis, rutae, rubi, &capparis fructus, infusum. Varia denique remedia ex Columella, Vegetio, Marcello Empyrico, Tralliano, Vigone, Tardino, &Ara bum familia depromere possitis, quibus hic supersedere visum est, &ad alia transire. Monardus cuidam narium Polypo laboranti succum Tabaci injici curavit: quo perpurgato ulcere, vermiculos multos ejecit: gignuntur ergo etiam in naribus (invitis Gabucini argumentis) non duntaxat ex alijs partibus ejiciuntur. Sub lingua lumbricos nasci bubulci norunt, &canis Lytta (cujus vermis gestationem, rabidi canis morsum arcere tradit Plinius) satis convincit, imò sub linguis hominum eos se vidisse prodit Valescus. Pectus ipsum &pulmones à lumbricis tutos non esse, multorum experientia satis constat. Testor Antonium Benevennium, Benedictum Renium, Mundellam, &Antonium Siculum; qui eos non excreatione aut vomitu, sed tussi ejectos viderant. Scribit etiam Alsaravius, capite de tussi, fieri aliquando tussim ex animalculis in cannis pulmonum &cavitate pectoris generatis; quae muscilionibus haud majora cum sint, tamen ubi de loco in locum migrant, tussis oritur, sicuti quiescentibus vicissim ipsis, sedatur. Horum quoque mentionem facit Abynzoar Abhomeron. lib. 1. tract. 11. cap. 3. affirmans antiquos Medicos idem vidisse &scripsisse. In jecore &liene, Albertus &Gentilis; in fellis vesicula vermes Platerus vidit.