Latin
CAP. XXVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 308
Unproofread scanNot analysed yet
Quare utcunque Galenus, vel Avicenna, ex perpeti pulmonum motu, cordis vicinitate, alijsque frivolis argumentis hoc convellere statuunt, tamen sensibus cedere debere rationem (physicis praesertim in rebus,) nemo non dixerit. Nobilis quaedam mulier Fanensis (inquit Hyeronimus Gabucinus, commentario de Lumbricis, cui magnam hujus historiae partem debemus) quum stomacho gravissimè diuque laboraret, durioris tandem pituitae globum ejecit; quo dissecto, veluti carnis frustum comparuit, in quo vermis; mulier convaluit, quam veneficio affectam vicini putarant. De Vermibus Renum &vesicae: Putrescentibus renibus aut vesicae musculo, vermiculi saepè ejiciuntur, de quibus has ex Pennio historias exscribere placuit. Faemina triginta sex annos nata, ab apostemate renum vehementer doluit atque intabuit: tandem vermiculos ejecit, digitum transversum longos, quos in hypostasi urinae primus repperi, anno 1582. Randulphus Medicus Londinensis, eruditus &pius, cum nephritici cujusdam cadaver dissectum intueretur, in morbido rene altero, rugoso illo quidem &putrido vermen justae longitudinis invenit. Timotheus Brightus peritus sanè Medicus, &cui ob Historiae Ecclesiasticae epitomen multum debemus, studiosum quendam Academicum, dum Cantabrigiae degeret, Vermem sesquiunciam longum eminxisse vidit: erat autem non depes Eularum more, sed &multis pedibus et citissimis donatus. Aloysius Mundella, Medecin. Dialogo 4. Argenterius cap. de vesic. morb. Rundoletius libro de dign. morb. cap. 17. Scoliastes Hollerij lib. de morb. int. cap. de vesic. affec. (ut Levinum, Cardanum, &propriam meam experientiam taceam) satis testantur, Hujusmodi quoque animalcula vesicae innasci. Ex utero vermes Ascaridibus similes prodijsse non nos soli Francofurti in Germana muliere, anno 80. vidimus, sed Aloysius idem Epistola ad Gesnerum; &Hippoc. 3. de m. mulier, &Avenzoar lib. 1. tract. 2. confirmant. Kiranides in mulae matrice vermem reperiri scribit, qui alligatus mulieri, sterilem reddat. In India regionibusque supra Aegyptum animantes quaedam vivae Lumbricorum formam praeferentes (Dracontia vulgò) in brachijs, cruribus, suris, atque alijs musculosis partibus consistunt, in puerulis item in latebris coeunt sub cute, aperteque moventur: deinde ubi perennarint diutius, in extremitate aliqua Dracontij locus suppuratur, &aperta cute foras progreditur Dracontij caput. Paulus, lib. 4. cap. 59. Soranus concedit quidem id, sed animalia esse dubitat. Oriuntur quoque in sanguine ipso animalia lumbriciformia, exesura corpus, veluti scribit Plinius, Hist. 26. cap. 13. Plutarchus, 8. Symposi: qu. scripit, Ephebum quendam Atheniensem lumbricos una cum semine rejecisse. Ex inguinibus &naribus Aegineta proijsse vidit, ut lib. 4. testatur, cui Benivennius, cap. centesimo subscribit. Nascuntur item sub ungulis ovium (teste Columella;) quales etiam nos vidimus sub unguibus panaritio laborantium. Atque de viventium corporum Lumbricis hactenus. Qui vero in mortuis putridisue membris (sive id morbi, sive Chirurgiae vitio contigit) nascuntur, Latino nomine carentes, Graecis Fυλά dicuntur; ut ex Hippocrate apparet: Angli Maggots appellant. Caelius Eulas Latinè etiam dici voluit, mutuata à Graecis nomenclatura. De his ordine decemus. Primum autem de Lumbricis Intestinorum, quorum descriptiones. Causae, signa, symptomata, curationesque explicatae, multum caeterorum historiae lucis afferent.