Latin
311
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 311
Unproofread scanNot analysed yet
de linguis Hippocratis scribit, Ascaridas vocatos esse à Coo sene μακρὰς ἔλμινθας, id est, longos lumbricos; quam nobis difficultatem facile superat Mercurialis, quum pro μακρὰς, μικεῖ legendum rectè monuerit. Quinetiam licet, pro ratione crassitiei &latitudinis, longi videntur; sunt tamen, factâ ad teretes comparatione, breves ducendi. Horum atque teretum varij, pro materiae cibi vel coquentis caloris differentia, colores: Cucurbitini verò semper. Vnde ego conjicerem hos solos, è sola pituita, illos ex omnibus humoribus recrementisque originem habere. Prodeunt persaepe magno simul numero, &ante excretionem valde pungunt.