Latin
CAP. XXXII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 311-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXII. De Lumbricorum Intestinorum ortu. σποπος Aterialem Lumbricorum causam Aristoleles lib. 5. gen. &Hippocrates ante eum, 4. morb. stercus ponunt. Oribasius lib. 3. aph. 30. atetque cum magistrum secutus Montanus, ex omni humorum genere gigni animalia intestinorum existimarunt. Quos dum hallucinatos putat Mercurialis, pleno ipse meridie caecutivit. Sed argumenta ejus examinemus. Non fieri è sanguine compertum est (inquit,) quia sanguis nunquam ad tantam putrefactionem provenit, ut ex eo gignantur animalia. Tum etiam ex Alexandri Tralliani sententia in venis animalia nasci non posse affirmat. Verùm, primo argumento experientia nervos praecidit; secundum Rhasis, Loppij, Plinijque auctoritas satis jugulat. Non etiam gigni possunt ex humore melancholico, quia frigidus &siccus; non ex flava bile, quoniam amarescit: amaris autem rebus non nutriuntur, sed interimuntur haec animantia. Cui opinioni licèt Aristotelem, Hippocratem, Galenum. 4. simpl. med. Aeginetam, lib. 4. cap. 27. patrocinantes inducit; quid tam tamen exile ac isti omnes? Norunt enim lanij in ovium splene, melancholici humoris fonte; &in boum felle, biliosi &Aloetici illius succi receptaculo; innumeros aliquando visos esse lumbricos. Neque sane video cur minus ex bile flava vermes, quam in absinthio; ex melancholia quàm in lapidibus; ex sanguine, quam in saccharo nascantur. Caeterum nisi ex illis oriuntur, cui tandem materiae debent principium? Respondet Patavinus Medicus: Remanet igitur, ut duntaxat generari poßint ex pituita cruda: quam scilicet vel nimia ciborum optimorum quantitas per caloris inopiam; vel malorum quantitas corrupta per depravationem peperit, Quae licet sententia Galeno, Aeginetae, Aetio, Avenzoari, Avicennae, Columellae, Celso, Alexandro, nostroque imprimis Mercuriali vehementer placet: rectius tamen Hippocrates mea sententia, qui non secus animalia in Microcosmo gigni, ac majori in mundo existimavit: Sicut igitur habet in se terra omnigenum humorem, calorem, spiritum, ut nascentia nutrire possit: ἔτως ἔχει καὶ ἄνθρωτος ἐκμάδα παντοίην, ὥσε τρέρειν τὸ φυόμενα. Quinetiam quum haec animalia terrae illa intestina per omnia repraesentent, ijsdem sanè principijs utraque frui nemo sanae mentis negarit. Quae terrae pituita inest? gignit tamen paritque teretes, cucurbitinos, ascaridas, omnisque generis Lumbricos, imò optima tepidissimaque terra ijs abundat: tantum abest, ut ex crudis corruptisque tantum humoribus originem ducant. Nonne etiam ab hominibus sanis atque valentulis Lumbricos dejectos quotidie videmus?