Latin
312.1 to 312.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 312.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem novi Francofurti ad si oenum Flandram quandam, quae ab ineunte aetate ad quadragesimum usque annum Teretes diurnè aliquot ejecit, citra salutis dispendium: neque unquam ab ijs male habuit. Concludimus igitur ex omni corporis humore crudiusculo nasci posse Lumbricos; non solum ex pituita minus concocta vel corrupta. Formalis causa à calore pendet interno, blando, miti, benigno, animante &vivifico: in quo illa fictrix Caleodea Naturae vis (utor Avicennae verbo ignis secreti gradibus colores illinit, formamque latam cucurbitinam, (&aliquando lacerti, bufonis, bruci, erucae, anguis, anguillae, ut in historijs legimus;) ludens superinducit. Haec gustum tactumque &motum subministrat: haec illam sugendi vim, qua succos intestinis illapsos avidè atque validè prolectant. Absque isto fuisset, calor alter ille ταντβορο materiam forte putrefactione alteratam disponeret; nunquam autem animalis ei formam &schema conferret. Non enim quia intestina teretia, Teretes propterea Lumbrici procreantur, ut quidam somniant: sed externa forma ab interna pendet spiritusque de animae ipsius sinu depromptus, sine caelatore aut fabro species effingit. Qui spiritus, efficiens causa mediata est; Deus autem ipse λιον αὐτοhic rebusque alijs habendus: in quo, ut nos, ita Lumbrici, movent, sunt, atque sentiunt. Finalis causa usum monstrat: qui Dei omnipotentiam &Naturae Majestatem, tum utriusque singularem in homines providentiam curamque declarat. Colliguntur quippe in nobis putridae superfluae &excrementiae nonnullae partes, quas benignior naturae manus in Lumbricos vertens, corpora depurat; quemadmodum pediculis à longo morbo scatere, inter bonae valetudinis signa habemus: absumunt item multas in hominum corporibus humiditates &nisi certum numerum transierint (tunc enim alimentares depascunt succos intestinis maximo sunt commodo. Tantum abest, ut per se inter morbos, vel causas morborum à Medicis censeri debeant. Inter concausas, locum tantùm &Regionem refero. Nam licet pueris magis quam adultis, faeminis quam viris; pestilenti tempestate quam salubri, autumno quam Vere; malae quam exactae diaetae hominibus frequentius accidant; tamen unamquamque aetatem, sexum, conditionem, tempestatem, diaetam, comitantur; ne aliquis ab ijs fuerit tali privilegio immunis. Locis duntaxat &Regionibus immunitas quaedam conceditur, pro quorum naturâ, in his multi, in illis nulli vermes nascuntur. Siquidem Lumbrici non omnes intestinorum partem quamcunque occupant; sed Teretes duntaxat in gracilibus; Ascarides in longaone tantùm; Cucurbitini in omnibus soli procreantur.