Latin
316.1 to 316.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 316.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
His neoterici addunt: incipientibus acutis morbis, si Lumbrici teretes vivi dejiciuntur, pestilentes morbos indicant; inclinantibus autem mortui, malum quoque augurium faciunt, inter utrumque tempus quoquo modo appareant malo est. Ob id fortasse, quod febris insequens Lumbricos, semper malum sit; Quia Lumbricorum materiam absumit. Accidit etiam, quod Lumbrici ex febre inflammantur, &incalescant, contorquenturque ac moventur; ut eo magis Lumbricis affectos molestent &afficiant. Addunt praetereà experimento constare, Lumbricos esse in ventre, si manè pueris supra ventriculi osculo frigida spargitur: nam in unum congregabuntur locum. Lumbrici sanguine consperfi de ecti malum: intestinorum enim noxam valde magnam indicant, eorundem vomitu dejectio, malum; si quidem ventriculum vitiatis humoribus refertum indicat. Frequens puellorum anhelitus ac frigidus, tumescente adhuc corpore, laethale, sequenti enim die mortem denunciant. Si aegrotantium oculi aliquantisper compressi, assidentium digitis non clauduntur; mors proxima est. Sunt qui, Alsaharavij fortasse authoritate persuasi, dicunt, ascaridibus infestatos brevioris vitae fore. Scrupus verò non mediocris superest dissolvendus; quo enodato, finem ijs quae ad prognostica ex Lumbricis sumenda spectant, imponam. Aetius viventes mortuis deteriores Lumbricos suprà paulo dixit. Rhasis verò, atque ipsum sequutus Avicenna, oppositum sentiunt, mortuis vivos simpliciter praeferentes. In qua quaestione, ut alios mittam, illud mihi dicendum videtur, firmius semper esse judicium quod ex mortuis sumitur, ut quos necesse sit expelli, nec suapte sponte exire. Hippocr. nihilominus sequor, qui quodam in loco τῶν γαστέρων (inquit) αἱ εὑρορίαι ταραχὴνν φέρουσιν, οἷον ποτειδονίη, καὶ τὰ θηρία, δια ἐνεποίει. id est, ventrium abundantiae perturbationem ferunt, veluti possidoniae, &Lumbrici qualia generant. Quibus verbis nos monet, ut diligentiùs confideremus, qualia Lumbrici generant symptomata, quandoquidem si citra aliqua υμπτωματε egrediuntur, bonum protendunt. Sed et clariùs alibi per haec verba: Ἐπτήδειον δὲ καὶ ἐλαινθας στρογγύλας ἐξ ἔναι, μετὰ τοῦ διαχωρήματος πρὸς τὴν κρίσιν εἴσης τῆς νούτου. Lumbricos verò teretes idoneum est exire cum excrementis, morbo in judicationem eunteIta ut per hoc intelligamus, si alio dejiciantur tempore; Symptomatis potius fieri ratione, quam naturae vi, &propterea vel corruptionem, vel malignitatem indicare, veluti Paulus &Aetius distinxere. Quoniam autem Lumbricorum curativam methodum rectè moliri non possumus, nisi in quo vagantur venter rectè habeat: neque hic, nisi univerium corpus: hoc vero victus ratio optimè disponat; ea imprimis est optime instituenda, ut sine qua frustra in tuenda reparandaque valetudine tentantur auxilia.