Latin
CAP. XXXIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 316.5
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim tam praeclara &ferè potior Medicinae pars est, ut admirabilis ille Cous, Celsus, Galenus, Plinius &veteres medici omnes, nunquam illam satis laudare potuerint. Ea Asclepiadi olim tanto fuit in pretio, ut parμακευτηκὴν, id est, curativam per medicamenta methodum, penè omnem sustulerit, ad hanc ut sese totum converteret: consistit autem hoc non solum in quantitate, qualitateque cibi ac potus, sed &omnibus his quae (velimus nolimus) nobis occurrunt; veluti somno atque vigilia, motu &quiete, tum corporis totius tum singularum partium abundantia &inanitione, animique affectibus, praecipuè verò in ambiente nos aëre, qui non solum extrinsecus semper adhaeret, sed inintima corporis nostri penetralia, per inspirationem continuò adigitur.