Latin
317.1 to 317.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 317.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod igitur ad ea, quae assumuntur, attinet, veluti satis per se nota, non exequerer; nemo enim est qui nesciat, maligna pravique succi, &varia edulia, maloque ordine sumpta, cruditates, &Crapulas, maximum corporibus nostris &animis detrimentum afferre, nisi quod multa quae alijs affectibus noxia sunt ciborum genera, his utilia conspicimus. Ea igitur veluti ποταλεργον, id est, praeter institutum attingemus; si priùs quae Paulus scribit subjunxerimus: Escae patientium lumbricos sint boni succi, quae facilè diducantur, atque ad membra transeant, nec causam foveant, nec vires comminuant. Quamobrem, vinum concedimus aquosum, cibumque crebrò exhibemus: tum propter id, tum etiam ne lumbrici morsus inferant. Si adsit ventris profluvium, indicio est multos gigni cibo non distributo, miscendaque eo casu sunt sorbitionibus vel pyra vel cotonea. Iuvat mirandum in modum deuterius panis addito aniso, faeniculo, vel sale subactus, vel qui συτγκόμισος. medius inter furfuraceum &similagineum nuncupatur; ita dictus, quòd in eum συγκομίζετα. i. congeritur simul furfur, utriculi, &simila. Nominant autem eundem panem ἀντόπυρον, quoniam ὅλος αυτος ὁ πυρὸς, i, totum ipsum triticum, nulla sui dempta parte in panificum cedit. Oportet autem &triticum ipsum ex quo farina sumitur, ex illis esse quae generosa dicuntur: quaedam enim ex his multum furfuris continent, quae ignobilia nominant; quaedam vero siliginem, quae, veluti diximus, generosa vocant. Vinum autem quod aquosum quidem est, caeterum leviter adstringit, idoneum censetur. Aviculae item montanae esui dantur, &sylvestris pullus columbaceus, senecio viridis, ac hirci barbula, jus ciceris atri, &brasicae, capparis, colymbadesque commanducatae; &cum Synapi, (modò febris non adsit:) caetera sumant obsonia; acetosa item atque oleosa laudantur. Panicum quoque (quod mel frugum Diocles appellavit) durantissimum; siquidem inter fruges existimantur: halyca insuper in myxorum decocto, &prisana cum multo oleo Omphacino; lupini praetereà, nacommanducata, justurcium, beta, menta, apium, raphanus, muria quoque vant. Pueris in potu ante omnem cibum myxorum decoctum admixtâ menta exhibendum: Lac summopere damnatur, veluti pisces &legumina, &quicquid frigidae crassaeque materiae fuerit, ac serae concoctionis.