Latin
318.5 to 318.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 318.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Instrumentum quoddam coquinarium, quod ζωμέρυσιν vocant, supinis ipsis detentis ori imponitur; &per clysteridion validum habens ἀυλυσκον, invitis aloe quanto magis fieri potest, intimiùs ore eorum distento impellitur: cujus meminit Pollux, non tamen quale sit edocet. Caeterum quicquid sit Zomerysis, duo praecipue per ipsam consequimur, &quod proclivis fit descensus, &quod proclivis fit descensus, &quod amaror deglutiendae rei non persentitur; altero vero instrumento, quod clysteridion idem Paulus appellat, violenta fit impulsio. Concurrentibus autem simul natura &vi velocissimus fit motus, re gravi inferiora petente, &ab eodem vehementissime impulsa. Aliud quoque Paulus instrumentum describit, per quod liquores ano subjiciuntur, multis pervium foraminibus, quales ab utero Metrenchytae nuncupantur. Aetius verò clarius his verbis: Ad quam rem corneam fistulam undequaque perforatam apparare oportet, circa fundum amplam, ac loci magnitudini convenientem, quam ultra adstrictiorem ani partem inditam cedria implemus, ita ut cedriae immissio palam tum per amplitudinem, tum per transversa undiquaque contingat.