Latin
319.1 to 319.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 319.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum quando ignota nobis sunt haec instrumenta, quum medicamenta ad lumbricos vel necandos vel educendos hauriuntur, pueri nares comprimito, osque subinde dulci aliquo colluito vel acri; ac epoto medicamento lumbricos necante, ventriculus acacia, hypocysthideue cum vino fovendus est. Idem praestat &rhus obsoniorum, &anetum, &capparis in cibo. Quae necant, cum dulci commodè dantur lacte aut melle, Oxymelitèue aut syrupo quem vocant acetoso. Quidam triduano potu pueros priùs satiant, mox medicamenta exhibent. Infundunt &eadem dulcia, ut ea animalia ad inferna detrahant. Si vero venter fluat, necesse est ut lumbrici tantum necentur: motus enim ventris eos dejicit. Quum verò appetentia fuerit oblaesa, cum alvo soluta; Lumbrici tantùm amaris sunt necandi, quae stypsi quadam sunt praedita, veluti inter calida absinthium, abrotonum, ¢onicum: ex frigidis maliciorum, acacia, plantaginis succus, portulaca: atque ejuscemodi caetera. Ex calidis, nasturcij semen omnes ventris lumbricos excutit, contritum ex aceto, vel vino potum: efficacius addito mentastro; aluum tamen turbat. Lupini farina cum melle delincta aut in posca pota, &cum taurino felle extrinsecus umbilico illita eosdem abigit. Ipsi quoque macerati &sua cum amaritate esitati idem possunt: decoctum insuper ipsorum idem munus praestat cum ruta &pipere potum. Absinthium marinum per sese, aut cum Oryza coctum, interaneorum animalia addito melle pernecat; magisque cum absynthio idem facit. Abrotanum idem praestat, nimirum quum sit amarum. Item Cardamomum eosdem interficit. Hyssopi praeterea decoctum epotum, aut ejus herba cum melle delincta; Ascarides &Lumbricos cum sale &melle epota Calamintha necat: nec secus cruda coctaue si esitatur, vel si ejus succus aut infundatur, aut potetur. Thymi praetereà decoctum; veluti &Ruta fervefacta ex oleo &pota, eosdem exigit. Vinum item cedrites, &cedria ipsa: Omphacinum oleum largiùs praesertim potum; nam &pro infantibus ad hos usus ita immaturum exprimitur. Oenanthino idem effectus, qui Omphacino: contra enim ventris animalia laudatissimum est.