Latin
CAP. XXXVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 333-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXVIII. De Locusta, Scorpio, Notonecto, Cicada, Anthreno, Forficula, Lacerta, Corculo, &Pediculo aquaticis. Ocusta Insectum Locustam piscem imitatur, cum nec ipse caro sit dicendus nec piscis. Formam videtis. Colorem habet pallentem cum virore. Scorpiorum palustrium tria vidimus atque habemus genera; quorum primus nigricat nonnihil, reliqui arenam candicantem referunt. Notonecta dicimus Insecta quaedam aquatica, quae non ventre ut alia, sed spinâ innatant; à quibus homines hyptionecticen, id est, supinè natandi peritiam didicisse verisimile est.