Latin
CAP. XXXVIII
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 334
Unproofread scanNot analysed yet
Horum alijs oculi, Scapulae, corpusque nigricant; alijs virescunt, alijs pyropum, alijs picem referunt: rarò enim duos ejusdem videris coloris; tam variè in ipsorum ornatu lusit natura. Cicadae aquatici formam descriptam retinent. Verum nigerrimi illis oculi &corpori cinereus color. Anthreno fuscum ubique corpus, oculis piceis exceptis, Forficulae idem fere color, sed magis faturus; carere oculis videtur, sed intus conditis cernit atque dijudicat objecta. Lacerta varij coloris est, &piscatorum gaudet intuitu: circa rupes Britannicas non infrequens, ubi piscibus insidias parat. Corculus cordis effigiem, pedibus capiteque demptis, scitè exprimit; ocellos habet perexiguos &nigros, tibias item sex concolores, duobus quoque digitis donatas. Pediculus marinus Infectum est Balneis cetorumque generi infestum, quos mordendo titillandoque ita in furorem agit, ut se in arenas projicere aridumque petere cogantur. De horum usu nihil novimus, sed posteritatem ad ipsum investigandum seriò hortamur. CAP. XXXIX. De Pulice sive Asello &Scolopendra marinis. TVlex sive Asellus marinus squillam molliorem refert, nisi quod quatuor tantum pedibus (pace Gesneri dixerim) donatur, &freSme quentibus longisque saltibus se liberat, à numero pedum.