Latin
44.1 to 44.4
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 44.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caesar, Iulius Capitolinus, alijque historici majore observatione quàm ratione confirmarunt. Saon Acraephniensis cùm Trophoni oraculum invenire nequiret, ab examine apum eò volantium perductum narrat Pausanias in Bęoticis. Quinetiam nutricibus absentibus Iovem Melitaeum, Hieronem Syracusanum, Platonem, Pindarum, Apium comatum, Zenophontem, &novissimè Ambrosium, melle in labia ab apibus instillato enutritos fuisse Plutarchus, Pausanias, Aelianus, Alexander Alexandrinus, Theocritus, atque Textor authores sunt: Zenophon item in oeconomicis mellificinam virtutum officinam vocat, atque ad eam matresfamilias erudiendas mittit. Poetae se libenter cum apibus conferunt, quae naturam tantùm magistram sequentes, artem non adhibent. Sic poetas Plato affirmat arte nihil unquam egregium effecturos. Ideò Pindarus se gloriatur Bacchilide &Simonide superiorem à natura non arte doctum. Apes nisi irritentur innocuae sunt, divexantibus verò aculeos, eosque acerbissimos, infligunt. Idem poetarum ingenium est: unde ista profluxerunt Archiloci: Qui me commovit, meliùs non tangere: clamo; Flebit, &insignis toto cantabitur orbe. Quocirca Plato in Minoe praecipit, ut qui quietis studiosi sunt, diligenter caveant, ne cum poëtis &apibus bellum gerant. Tot denique earum sunt quas imitemur virtutes, ut Aegyptij, Chaldaei, Graeci, varia ab ijs hieroglyphica acceperint; nam populum regi obedientem significantes, apem frugi pinxerunt: regem erga populum benevolum ostendentes, examen apum expresserunt. Caetera id genus emblemata, à Pierio petas, nec laboris te tui poenitebit. Rustici item aëromantiam ab ipsis didicerunt. Nam ingruentis pluviae &ventorum adventum praesentiunt, procellasque &imbres praedicunt; quibus appetentibus, non longè evolant ab aedibus, sed suo semet succo sustentant. Quae cùm ita sint omnia, haud mirum Aristaeum, Philistrium, Aristomachum, Solensem, Menum Samnitem, &sexcentos alios apum descriptores, missis civitatum delicijs, per duodesexaginta annos syluas incoluisse, ut earum vitam &mores recte discerent, &posteritati in exemplum commen darent. Nec poenituit sanè Virgilium in earum historia εἶναι ἐψιμαθὴ, quam 4. Georg. eleganter descripsit. Quid verò ipsarum corpora &opera in nostris corporibus operantur, nunc operae pretium est recensere, ut nihil inesse apibus sciamus, quod non nobis saluti &bono cedere queat.