Latin
44.5 to 44.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 44.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Primum igitur corpora ipsarum statim ab alueis accepta, &contusa, &cum vino diuretico vel oenogala epota, hydropem potenter curant, calculos comminuunt, Vrinae fontes omnes aperiunt, ischuriam sanant. Apes item in melle mortuae vomicas sanant, oculisque &auribus hebescentibus auxilio sunt. Tormina item ventris contusae curant, atque appositae &mel venenatum epotum, ipsae deinceps epotae expellunt; duriora in labijs ulcera emolliunt, carbunculum alligatae sanant, dysenteriae medentur, &mel ipsis imbutum cruditates stomachi, lentigines faciei emendat, ut ex Hollerio, Alexandro Bened. &praesertim Plinio videre est. Apes favis immortuas aridas tere (scribit Galenus in euporistis) misce cum melle in quo ipsa fuerint demortuae, inunge capitis partes pilis denudatas, &renasci ipsos videbis. Plinius vicissim multas apes comburere docet, &cum oleo miscere cineres &inungere; sed cauendum ait, ne partes adjacentes attingantur; imo mel mortuis apibus resectum in omnibus morbis salutare &panchrestum esse affirmat: cinerem ipsarum cum oleo tritum, ad capillorum dealbationem, Erotis variè Cap. 61. de morb. mulieb. commendat.