Latin
47.5 to 47.6
Thomas Moffett, Insectorum theatrum 47.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Primas inter bona mellia, Atticum, Atheniense, Hymeticum, praesertim in argentifodinis factum, omnium judicio hactenus obtinuit, tum ob apum ipsarum meliorem indolem, tum terrae thymo &optimarum plantarum copiâ affluentis, tum loci in quo favi texuntur bonitatem. Cycladico secundas Dioscorides tribuit (quod plurimum urbanum est, &jucundum &aemulum Attico. Hyblaeo sive, Siculo tertias. Mel Atticum lohannes Bauhinus medicus doctissimus, &simplicium cognitione nulli secundus, Veronae in pharmacopolio se vidisse testatur: quod repositum invenit in vesica elephanti valde crassa, pondere librarum 21. longitudinis duorum cubitorum, latitudinis vero sesqui cubiti. Ego credo ex Africa allatum fuisse; nam quomodo vesica elephanti ex Atticis? Cardani judicio quod ex Cephalenia insula in Ionio mari posita advehitur, praestantissimum omnium est, cui in Europaeis proximum est Hispanicum, atque id non immerito: ros enim concoctior in calidioribus plerunque puregionibus: &ubi purior aër est (in omni regione) virgineum mel, id est, rum putum, &ignis omnino expers elaboratur. Mel etiam Tarentinum laudatur, ut Strabo refert. Circa Tagodast, Melelam, Heam, Hascoram, Rhahonam Montem ferratum, Echebdevonam, mel Africanum optimum confici Ioannes Leo author est.